| Quid? Halicyenses, quorum incolae decumas dant, ipsi | 2.3.91.1 |
| agros immunis habent, nonne huic eidem Turpioni, cum | |
| decumae c med. venissent, HS xv dare coacti sunt? Si id | |
| quod maxime vis posses probare, haec ad decumanos lucra | |
| venisse, nihil te attigisse, tamen hae pecuniae per vim atque | 5 |
| iniuriam tuam captae et conciliatae tibi fraudi ac damnationi | |
| esse deberent; cum vero hoc nemini persuadere possis, te | |
| tam amentem fuisse ut Apronium et Turpionem, servos | |
| homines, tuo liberumque tuorum periculo divites fieri velles, | |
| dubitaturum quemquam existimas quin illis emissariis haec | 10 |
| tibi omnis pecunia quaesita sit? Segestam item ad im- | 92.1 |
| munem civitatem Venerius Symmachus decumanus immit- | |
| titur. Is ab isto litteras adfert, ut sibi contra omnia senatus | |
| consulta, contra omnia iura, contraque legem Rupiliam | |
| extra forum vadimonium promittant aratores. Audite lit- | 5 |
| teras quas ad Segestanos miserit. Litterae C. Verris. | |
| Hic Venerius quem ad modum aratores eluserit, ex una | |
| pactione hominis honesti gratiosique cognoscite; in eodem | |
| enim genere sunt cetera. Diocles est Panhormitanus, | 93.1 |
| Phimes cognomine, homo inlustris ac nobilis. Arabat is | |
| agrum conductum in Segestano; nam commercium in eo | |
| agro nemini est; conductum habebat HS sex milibus. Pro | |
| decuma, cum pulsatus a Venerio esset, decidit HS xvi et | 5 |
| <medimnis> dcliiii. Id ex tabulis ipsius cognoscite. Nomen | |
| Dioclis Panhormitani. Huic eidem Symmacho C. An- | |
| naeus Brocchus senator, homo eo splendore, ea virtute, qua | |
| omnes existimatis, nummos praeter frumentum coactus est | |
| dare. Venerione servo te praetore talis vir, senator populi | 10 |
| Romani, quaestui fuit? |