| Hunc ordinem si dignitate antecellere non existimabas, | 2.3.94.1 |
| ne hoc quidem sciebas, iudicare? Antea cum equester | |
| ordo iudicaret, improbi et rapaces magistratus in provinciis | |
| inserviebant publicanis; ornabant eos qui in operis erant; | |
| quemcumque equitem Romanum in provincia viderant, | 5 |
| beneficiis ac liberalitate prosequebantur; neque tantum | |
| illa res nocentibus proderat quantum obfuit multis, cum | |
| aliquid contra utilitatem eius ordinis voluntatemque fecis- | |
| sent. Retinebatur hoc tum nescio quo modo quasi com- | |
| muni consilio ab illis diligenter, ut, qui unum equitem | 10 |
| Romanum contumelia dignum putasset, ab universo ordine | |
| malo dignus iudicaretur: tu sic ordinem senatorium de- | 95.1 |
| spexisti, sic ad iniurias libidinesque tuas omnia coaequasti, | |
| sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnis | |
| qui habitarent in Sicilia, aut qui Siciliam te praetore atti- | |
| gissent, iudices reicere ut illud non cogitares tamen, ad | 5 |
| eiusdem ordinis homines te iudices esse venturum? in | |
| quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor | |
| insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius iniuria sese | |
| despectos dignitatemque ordinis contemptam et abiectam. | |
| Quod mehercule, iudices, mihi non mediocriter ferendum | 10 |
| videtur; habet enim quendam aculeum contumelia, quem | |
| pati pudentes ac viri boni difficillime possunt. Spoliasti | 96.1 |
| Siculos; solent enim muti esse in iniuriis suis. Vexasti | |
| negotiatores; inviti enim Romam raroque decedunt. Equites | |
| Romanos ad Aproni iniurias dedisti; quid enim iam nocere | |
| possunt quibus non licet iudicare? Quid? cum senatores | 5 |
| summis iniuriis adficis, quid aliud dicis nisi hoc, 'Cedo mihi | |
| etiam istum senatorem, ut hoc amplissimum nomen senato- | |
| rium non modo ad invidiam imperitorum, sed etiam ad | |
| contumeliam improborum natum esse videatur?' Neque | 97.1 |
| hoc in uno fecit Annaeo, sed in omnibus senatoribus, ut | |
| ordinis nomen non tantum ad honorem quantum ad igno- | |
| miniam valeret. In C. Cassio, clarissimo et fortissimo viro, | |
| cum is eo ipso tempore primo istius anno consul esset, | 5 |
| tanta improbitate usus est ut, cum eius uxor, femina pri- | |
| maria, paternas haberet arationes in Leontino, frumentum | |
| omne decumanos auferre iusserit. Hunc tu in hac causa | |
| testem, Verres, habebis, quoniam iudicem ne haberes pro- | |
| vidisti. Vos autem, iudices, putare debetis esse quiddam | 98.1 |
| nobis inter nos commune atque coniunctum. Multa sunt | |
| imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula | |
| non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac | |
| temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque editus | 5 |
| in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse | |
| videatur. In hac tam misera et iniqua condicione vitae ne | |
| hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in | |
| obtinendo iure nostro ne contemptissimi ac despicatissimi | |
| esse videamur? | 10 |