| Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. | 2.3.99.1 |
| Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno | |
| emi quam in aliquem istius emissarium inciderent. Ad- | |
| positus erat Venuleius quidam qui emeret. Is liceri non | |
| destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse con- | 5 |
| tenderunt; postremo liceri destiterunt. Addicitur Venuleio | |
| tritici medimnum viii milibus. Legatus Posidorus renun- | |
| tiat. Cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen | |
| Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod. vii et praeterea | |
| HS ii: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae | 10 |
| praetoris praeda esse videatur. Cedo Thermitanorum mihi | |
| litteras et testimonium. Tabvlae Thermitanorvm et | |
| testimonivm. Imacharensis iam omni frumento ablato, | 100.1 |
| iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros | |
| ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. Recita et | |
| decretum de tributis et publicum testimonium. Senatvs | |
| consvltvm de tribvto confervndo. Testimonivm | 5 |
| Imacharensivm. Hennenses, cum decumae venissent agri | |
| Hennensis med. viiicc, Apronio coacti sunt dare tritici | |
| modium xviii et HS iii milia. Quaeso, attendite quantus | |
| numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. Nam | |
| per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio | 10 |
| mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quo | |
| singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae | |
| publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum | |
| agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo | |
| quaestus decederent. Calactinis quam ob rem imperasti | 101.1 |
| anno tertio ut decumas agri sui, quas Calactae dare consue- | |
| verant, Amestrati M. Caesio decumano darent? quod neque | |
| ante te praetorem illi fecerant neque tu ipse hoc ita statueras | |
| antea per biennium. Theomnastus Syracusanus in agrum | 5 |
| Mutycensem cur abs te immissus est? qui aratores ita | |
| vexavit ut illi in alteras decumas, id quod in aliis quoque | |
| civitatibus ostendam, triticum emere necessario propter | |
| inopiam cogerentur. Iam vero ex Hyblensium pactionibus | 102.1 |
| intellegetis, quae factae sunt cum decumano Cn. Sergio, | |
| sexiens tanto quam quantum satum sit ablatum esse ab | |
| aratoribus. Recita sationes et pactiones ex litteris publicis. | |
| Cognoscite pactiones Menaenorum cum Venerio servo. | 5 |
| Cognoscite item professiones sationum et pactiones Menae- | |
| norum. Patiemini, iudices, ab sociis, ab aratoribus populi | |
| Romani, ab eis qui vobis laborant, vobis serviunt, qui ita | |
| plebem Romanam ab sese ali volunt ut sibi ac liberis suis | |
| tantum supersit quo ipsi ali possint, ab his per summam | 10 |
| iniuriam, per acerbissimas contumelias plus aliquanto ab- | |
| latum esse quam natum sit? |