Sentio, iudices, moderandum mihi esse iam orationi meae 2.3.103.1
fugiendamque vestram satietatem. Non versabor in uno
genere diutius, et ita cetera de oratione mea tollam ut in
causa tamen relinquam. Audietis Agrigentinorum, fortissi-
morum virorum, diligentissimorum aratorum, querimonias; 5
cognoscetis Entellinorum, hominum summi laboris sum-
maeque industriae, dolorem et iniurias; Heracliensium,
Gelensium, Soluntinorum incommoda proferentur; Cati-
nensium, locupletissimorum hominum amicissimorumque,
agros vexatos ab Apronio cognoscetis; Tyndaritanam, 10
nobilissimam civitatem, Cephaloeditanam, Haluntinam,
Apolloniensem, Enguinam, Capitinam perditas esse hac
iniquitate decumarum intellegetis; Inensibus, Murgentinis,
Assorinis, Helorinis, Ietinis nihil omnino relictum; Ceta-
rinos, Scherinos, parvarum civitatum homines, omnino 15
abiectos esse ac perditos; omnis denique agros decumanos
per triennium populo Romano ex parte decuma, C. Verri
ex omni reliquo vectigalis fuisse, et plerisque aratoribus
nihil omnino superfuisse; si cui quid [autem] aut relictum
aut remissum sit, id fuisse tantum quantum ex eo quo 20
istius avaritia contenta fuit redundarit.
  Duarum mihi civitatum reliquos feci agros, iudices, fere 104.1
optimos ac nobilissimos, Aetnensem et Leontinum. Horum
ego agrorum missos faciam quaestus trienni; unum annum
eligam, quo facilius id quod institui explicare possim.
Sumam annum tertium, quod et recentissimus est et ab 5
isto ita administratus ut, cum se certe decessurum videret,
non laboraret si aratorem nullum in Sicilia omnino esset
relicturus. Agri Aetnensis et Leontini decumas agemus.
Attendite, iudices, diligenter. Agri sunt feraces, annus
tertius, decumanus Apronius. De Aetnensibus perpauca 105.1
dicam; dixerunt enim ipsi priore actione publice. Memoria
tenetis Artemidorum Aetnensem, legationis eius principem,
publice dicere Apronium venisse Aetnam cum Veneriis;
vocasse ad se magistratus, imperasse ut in foro sibi medio 5
lecti sternerentur, cotidie solitum esse non modo in publico,
sed etiam de publico convivari; cum in eius conviviis
symphonia caneret maximisque poculis ministraretur, reti-
neri solitos esse aratores, atque ab eis non modo per iniuriam
sed etiam per contumeliam tantum exprimi frumenti quan- 10
tum Apronius imperasset. Audistis haec, iudices; quae 106.1
nunc ego omnia praetereo et relinquo. Nihil de luxuria
Aproni loquor, nihil de insolentia, nihil de permissa ab isto
licentia, nihil de singulari nequitia ac turpitudine: tantum
de quaestu ac lucro dicam unius agri et unius anni, quo 5
facilius vos coniecturam de triennio et de tota Sicilia facere
possitis. Sed mihi Aetnensium brevis est ratio; ipsi enim
venerunt, ipsi publicas litteras deportaverunt; docuerunt
vos quid lucelli fecerit homo non malus, familiaris praetoris,
Apronius. Id, quaeso, ex ipsorum testimonio cognoscite. 10
<Recita. Testimonivm Aetnensivm.> Quid ais? Dic, dic,
quaeso, clarius, ut populus Romanus de suis vectigalibus,
de suis aratoribus, de suis sociis atque amicis audiat. l
med., HS l. Per deos immortalis! unus ager uno anno tre-
centa milia mod. tritici et praeterea HS l lucri dat Apronio! 15
Tantone minoris decumae venierunt quam fuerunt, an, cum
satis magno venissent, hic tantus tamen frumenti pecuniaeque
numerus ab aratoribus per vim ablatus est? Vtrum enim
horum dixeris, in eo culpa et crimen haerebit. Nam illud 107.1
quidem non dices—quod utinam dicas!—ad Apronium non
pervenisse tantum. Ita te non modo publicis tenebo sed
etiam privatis aratorum pactionibus ac litteris ut intellegas
non te diligentiorem in faciendis furtis fuisse quam me in 5
deprehendendis. Hoc tu feres? hoc quisquam defendet?
hoc hi, si aliter de te statuere voluerint, sustinebunt? uno
adventu ex uno agro Q. Apronium, praeter eam quam dixi
pecuniam numeratam, ccc milia mod. tritici lucri nomine
sustulisse! Quid? hoc Aetnenses soli dicunt? Immo 108.1
etiam Centuripini, qui agri Aetnensis multo maximam
partem possident; quorum legatis, hominibus nobilissimis,
Androni et Artemoni, senatus ea mandata dedit quae pu-
blice ad civitatem ipsorum pertinebant; de iis iniuriis quas 5
cives Centuripini non in suis sed in aliorum finibus accepe-
rant, senatus et populus Centuripinus legatos noluit mittere;
ipsi aratores Centuripini, qui numerus est in Sicilia maximus
hominum honestissimorum et locupletissimorum, tris lega-
tos, civis suos, delegerunt, ut eorum testimonio non unius 10
agri sed prope totius Siciliae calamitates cognosceretis.
Arant enim tota Sicilia fere Centuripini, et hoc in te gravio-
res certioresque testes sunt, quod ceterae civitates suis solum
incommodis commoventur, Centuripini, quod in omnium
fere finibus possessiones habent, etiam ceterarum civitatum 15
damna ac detrimenta senserunt.