| Verum, uti dixi, ratio certa est Aetnensium et publicis et | 2.3.109.1 |
| privatis litteris consignata. Meae diligentiae pensum magis | |
| in Leontino agro est exigendum propter hanc causam, quod | |
| ipsi Leontini publice non sane me multum adiuverunt; | |
| neque enim eos isto praetore hae decumanorum iniuriae | 5 |
| laeserunt, potius etiam, iudices, adiuverunt. Mirum fortasse | |
| hoc vobis aut incredibile videatur, in tantis aratorum incom- | |
| modis Leontinos, qui principes rei frumentariae fuerint, | |
| expertis incommodorum atque iniuriarum fuisse. Hoc | |
| causae est, iudices, quod in agro Leontino praeter unam | 10 |
| Mnasistrati familiam glebam Leontinorum possidet nemo. | |
| Itaque Mnasistrati, hominis honestissimi atque optimi viri, | |
| testimonium, iudices, audistis: ceteros Leontinos, quibus | |
| non modo Apronius in agris sed ne tempestas quidem ulla | |
| nocere potuit, exspectare nolite: etenim non modo incom- | 15 |
| modi nihil ceperunt, sed etiam in Apronianis illis rapinis in | |
| quaestu sunt compendioque versati. | |
| Quapropter, quoniam Leontina civitas me atque legatio | 110.1 |
| propter eam quam dixi causam defecit, mihimet ineunda | |
| ratio et via reperiunda est qua ad Aproni quaestum, sive | |
| adeo qua ad istius ingentem immanemque praedam possim | |
| pervenire. Agri Leontini decumae tertio anno venierunt | 5 |
| tritici medimnum xxxvi, hoc est tritici mod. cc et xvi | |
| milibus. Magno, iudices, magno; neque enim hoc pos- | |
| sum negare. Itaque necesse est aut damnum aut certe | |
| non magnum lucrum fecisse decumanos; hoc enim solet | |
| usu venire iis qui magno redemerunt. Quid, si ostendo in | 111.1 |
| hac una emptione lucri fieri tritici mod. c? quid, si cc? | |
| quid, si ccc? quid, si cccc milia? dubitabitis etiam cui ista | |
| tanta praeda quaesita sit? Iniquum me esse quispiam | |
| dicet, qui ex lucri magnitudine coniecturam capiam furti | 5 |
| atque praedae. Quid, si doceo, iudices, eos qui cccc mod. | |
| lucri faciunt damnum facturos fuisse, si tua iniquitas, si tui | |
| ex cohorte recuperatores non intercederent, num quis poterit | |
| in tanto lucro tantaque iniquitate dubitare quin propter im- | |
| probitatem tuam tam magnos quaestus feceris, propter | 10 |
| magnitudinem quaestus improbus esse volueris? |