| Quo modo igitur hoc adsequar, iudices, ut sciam quantum | 2.3.112.1 |
| lucri factum sit? Non ex Aproni tabulis, quas ego cum | |
| conquirerem non inveni, et cum in ius ipsum eduxi expressi | |
| ut conficere tabulas se negaret. Si mentiebatur, quam ob | |
| rem removebat, si hae tabulae nihil tibi erant obfuturae? | 5 |
| si omnino nullas confecerat litteras, ne id quidem satis | |
| significat illum non suum negotium gessisse? Ea est enim | |
| ratio decumanorum ut sine plurimis litteris confici non | |
| possit; singula enim nomina aratorum et cum singulis pa- | |
| ctiones decumanorum litteris persequi et conficere necesse est. | 10 |
| Iugera professi sunt aratores omnes imperio atque instituto | |
| tuo: non opinor quemquam minus esse professum quam | |
| quantum arasset, cum tot cruces, tot supplicia, tot ex cohorte | |
| recuperatores proponerentur. In iugero Leontini agri me- | |
| dimnum fere tritici seritur perpetua atque aequabili satione; | 15 |
| ager efficit cum octavo, bene ut agatur; verum ut omnes di | |
| adiuvent, cum decumo. Quod si quando accidit, tum fit ut | |
| tantum decumae sit quantum severis, hoc est ut, quot iugera | |
| sint sata, totidem medimna decumae debeantur. Hoc cum | 113.1 |
| ita esset, primum illud dico, pluribus milibus medimnum | |
| venisse decumas agri Leontini quam quot milia iugerum | |
| sata essent in agro Leontino. Quodsi fieri non poterat ut | |
| plus quam x medimna ex iugero exararent, medimnum | 5 |
| <autem> ex iugero decumano dari oportebat, cum ager, id | |
| quod perraro evenit, cum decumo extulisset, quae erat | |
| ratio decumanis, siquidem decumae ac non bona venibant | |
| aratorum, ut pluribus aliquanto medimnis decumas emerent | |
| quam iugera erant sata? In Leontino iugerum subscriptio | 10 |
| ac professio non est plus xxx; decumae xxxvi medimnum | |
| venierunt. Erravit an potius insanivit Apronius? Immo | |
| tum insanisset, si aratoribus id quod deberent licitum esset, | |
| et non quod Apronius imperasset necesse fuisset dare. |