| Si ostendam minus tribus medimnis in iugerum neminem | 2.3.114.1 |
| dedisse decumae, concedes, opinor, ut cum decumo fructus | |
| arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis | |
| dedisse. Atque hoc in benefici loco petitum est ab Apro- | |
| nio, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret. | 5 |
| Nam cum a multis quaterna, etiam quina exigerentur, multis | |
| autem non modo granum nullum, sed ne paleae quidem | |
| ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum | |
| aratores Centuripini, qui numerus in agro Leontino maximus | |
| est, unum in locum convenerunt, hominem suae civitatis in | 10 |
| primis honestum ac nobilem, Andronem Centuripinum, lega- | |
| runt ad Apronium, (eundem quem hoc tempore ad hoc | |
| iudicium legatum et testem Centuripina civitas misit), ut is | |
| apud eum causam aratorum ageret, ab eoque peteret ut ab | |
| aratoribus Centuripinis ne amplius in iugera singula quam | 15 |
| terna medimna exigeret. Hoc vix ab Apronio in summo | 115.1 |
| beneficio pro iis qui etiam tum incolumes erant impetratum | |
| est. Id cum impetrabatur, hoc videlicet impetrabatur, ut | |
| pro singulis decumis ternas decumas dare liceret. Quodsi | |
| tua res non ageretur, a te potius postularent ne amplius quam | 5 |
| singulas, quam ab Apronio ut ne plus quam ternas decumas | |
| darent. Nunc ut hoc tempore ea quae regie seu potius | |
| tyrannice statuit in aratores Apronius praetermittam, neque | |
| eos appellem a quibus omne frumentum eripuit, et quibus | |
| nihil non modo de fructu sed ne de bonis quidem suis reli- | 10 |
| qui fecit, ex hisce ternis medimnis, quod benefici gratiaeque | |
| causa concessit, quid lucri fiat cognoscite. | |
| Professio est agri Leontini ad iugerum xxx; haec sunt | 116.1 |
| ad tritici medimnum xc, id est mod. dxxxx; deductis | |
| tritici mod. ccxvi, quanti decumae venierunt, reliqua sunt | |
| tritici cccxxiiii. Adde totius summae dxxxx milium mod. | |
| tris quinquagesimas; fit tritici mod. xxxiicccc (ab omnibus | 5 |
| enim ternae praeterea quinquagesimae exigebantur); sunt | |
| haec iam ad ccclx mod. tritici. At ego cccc lucri facta | |
| esse dixeram; non enim duco in hac ratione eos quibus | |
| ternis medimnis non est licitum decidere. Verum ut hac | |
| ipsa ratione summam mei promissi compleam, ad singula | 10 |
| medimna multi HS binos, multi HS singulos semis acces- | |
| sionis cogebantur dare, qui minimum, singulos nummos. | |
| Minimum ut sequamur, quoniam xc med. duximus, acce- | |
| dant eo novo pessimoque exemplo HS xc. Hic mihi etiam | 117.1 |
| dicere audebit magno se decumas vendidisse, cum ex eodem | |
| agro dimidio ipse plus abstulerit quam populo Romano | |
| miserit? ccxvi decumas agri Leontini vendidisti; si ex | |
| lege, magno; si ut lex esset libido tua, si ut quae dimidiae | 5 |
| essent decumae vocarentur, parvo vendidisti; multo enim | |
| pluris fructus annui Siciliae venire potuerunt, si id te sena- | |
| tus aut populus Romanus facere voluisset. Etenim decumae | |
| saepe tanti venierunt, cum lege Hieronica venirent, quanti | |
| nunc lege Verria venierunt. Cedo mihi C. Norbani decu- | 10 |
| mas venditas. C. Norbani decvmae venditae agri Leon- | |
| tini. Atqui tum neque iudicium de modo iugerum dabatur, | |
| neque erat Artemidorus Cornelius recuperator, neque ab | |
| aratore magistratus Siculus tantum exigebat quantum decu- | |
| manus ediderat, nec beneficium petebatur a decumano, ut | 15 |
| in iugera singula ternis medimnis decidere liceret, nec | |
| nummorum accessionem cogebatur arator dare nec ternas | |
| quinquagesimas frumenti addere: et tamen populo Romano | |
| magnus frumenti numerus mittebatur. |