| Quid vero istae sibi quinquagesimae, quid porro num- | 2.3.118.1 |
| morum accessiones volunt? quo id iure atque adeo | |
| quo id more fecisti? Nummos dabat arator. Quo modo | |
| aut unde? qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore men- | |
| sura uteretur, ut antea solebant facere in decumis, cum | 5 |
| aequa lege et condicione venibant. Is nummum dabat! | |
| Vnde? de frumento? quasi habuisset te praetore quod | |
| venderet. De vivo igitur erat aliquid resecandum, ut esset | |
| unde Apronio ad illos fructus arationum hoc corollarium | |
| nummorum adderetur. Iam id porro utrum libentes an | 10 |
| inviti dabant? Libentes? amabant, credo, Apronium. | |
| Inviti? qua re nisi vi et malo cogebantur? Iam iste homo | |
| amentissimus in vendundis decumis nummorum faciebat | |
| accessiones ad singulas decumas, neque multum; bina aut | |
| terna milia nummum addebat; fiunt per triennium HS for- | 15 |
| tasse d milia. Hoc neque exemplo cuiusquam neque ullo | |
| iure fecit, neque eam pecuniam rettulit; neque hoc parvum | |
| crimen quem ad modum defensurus sit homo quisquam | |
| umquam excogitabit. | |
| Quod cum ita sit, audes dicere te magno decumas ven- | 119.1 |
| didisse, cum sit perspicuum te bona fortunasque aratorum | |
| non populi Romani, sed tui quaestus causa vendidisse? Vt | |
| si qui vilicus ex eo fundo qui sestertia dena meritasset, ex- | |
| cisis arboribus ac venditis, demptis tegulis, instrumento, | 5 |
| pecore abalienato, domino xx milia nummum pro x miserit, | |
| sibi alia praeterea centum confecerit, primo dominus ignarus | |
| incommodi sui gaudeat vilicoque delectetur, quod tanto plus | |
| [sibi] mercedis ex fundo refectum sit, deinde, cum audierit eas | |
| res quibus fundi fructus et cultura continetur amotas et ven- | 10 |
| ditas, summo supplicio vilicum adficiat et secum male actum | |
| putet: item populus Romanus, cum audit pluris decumas | |
| vendidisse C. Verrem quam innocentissimum hominem cui | |
| iste successit, C. Sacerdotem, putat se bonum in arationibus | |
| fructibusque suis habuisse custodem ac vilicum; cum sen- | 15 |
| serit istum omne instrumentum aratorum, omnia subsidia | |
| vectigalium vendidisse, omnem spem posteritatis avaritia | |
| sua sustulisse, arationes et agros vectigalis vastasse atque | |
| exinanisse, ipsum maximos quaestus praedasque fecisse, | |
| intelleget secum actum esse pessime, istum autem summo | 20 |
| supplicio dignum existimabit. |