| Vnde ergo hoc intellegi potest? Ex hoc maxime, quod | 2.3.120.1 |
| ager decumanus provinciae Siciliae propter istius avaritiam | |
| desertus est. Neque id solum accidit uti minus multis iugis | |
| ararent, si qui in agris remanserunt, sed etiam ut permulti | |
| locupletes homines, magni et navi aratores, agros latos ac | 5 |
| fertilis desererent totasque arationes derelinquerent. Id | |
| adeo sciri facillime potest ex litteris publicis civitatum, | |
| propterea quod lege Hieronica numerus aratorum quot- | |
| annis apud magistratus publice subscribitur. Recita tan- | |
| dem, quot acceperit aratores agri Leontini Verres: lxxxiiii. | 10 |
| Quot anno tertio profiteantur: xxxii. Duo et quinquaginta | |
| aratores ita video deiectos ut iis ne vicarii quidem successe- | |
| rint. Quot aratores adveniente te fuerunt agri Mutycensis? | |
| Videamus ex litteris publicis. clxxxvii. Quid? anno | |
| tertio? lxxxvi. Centum et unum aratores unus ager | 15 |
| istius iniuria desiderat, atque adeo nostra res publica, | |
| quoniam illa populi Romani vectigalia sunt, hunc tot | |
| patrum familias numerum desiderat et reposcit. Ager | |
| Herbitensis primo anno habuit aratores cclii, tertio cxx: | |
| hinc cxxxii patres familias extorres profugerunt. Agyri- | 20 |
| nensis ager—quorum hominum, quam honestorum, quam | |
| locupletium!—ccl aratores habuit primo anno praeturae | |
| tuae. Quid? tertio anno? lxxx, quem ad modum legatos | |
| Agyrinensis recitare ex publicis litteris audistis. Pro di | 121.1 |
| immortales! si ex provincia tota clxx aratores eiecisses, | |
| possesne severis iudicibus salvus esse? Vnus ager Agyri- | |
| nensis clxx aratoribus inanior cum sit, vos coniecturam | |
| totius provinciae nonne facietis? Atque hoc peraeque in | 5 |
| omni agro decumano reperietis; quibus aliquid tamen reliqui | |
| fuerit ex magno patrimonio, eos in agris minore instrumento, | |
| minus multis iugis remansisse, quod metuebant, si disces- | |
| sissent, ne reliquas fortunas omnis amitterent; quibus | |
| autem iste nihil reliqui quod perderent fecerat, eos plane | 10 |
| non solum ex agris, verum etiam ex civitatibus suis pro- | |
| fugisse. Illi ipsi qui remanserant, vix decuma pars aratorum, | |
| relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma lit- | |
| teras misisset se decumas lege Hieronica venditurum, et nisi | |
| ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum; quod illi | 15 |
| semper sui causa fecerant, cum eos nemo rogaret, quam diu | |
| intellegebant sese sibi et populo Romano, non Verri et | |
| Apronio serere, impendere, laborare. |