| Iam vero, iudices, si Siculorum fortunas neglegitis, si | 2.3.122.1 |
| quem ad modum socii populi Romani a magistratibus | |
| nostris tractentur non laboratis, at vos communem populi | |
| Romani causam suscipite atque defendite. Eiectos ara- | |
| tores esse dico, agros vectigalis vexatos atque exinanitos a | 5 |
| Verre, populatam vastatamque provinciam: haec omnia | |
| doceo litteris civitatum, ostendo testimoniis et publicis | |
| honestissimarum civitatum et privatis primariorum virorum. | |
| Quid vultis amplius? Num exspectatis dum L. Metellus, is | |
| qui multos in istum testis imperio et potestate deterruit, | 10 |
| idem absens de istius scelere, improbitate, audacia testi- | |
| monium dicat? Non opinor. At is optime qui successit | |
| isti potuit cognoscere. Ita est; verum amicitia impeditur. | |
| At debet vos certiores facere quo pacto se habeat provincia. | |
| Debet; verum tamen non cogitur. Num quis in Verrem | 123.1 |
| L. Metelli testimonium requirit? Nemo. Num quis po- | |
| stulat? Non opinor. Quid? si testimonio L. Metelli ac | |
| litteris haec omnia vera esse docebo, quid dicetis? utrum | |
| Metellum falsum scribere an amicum laedendi esse cupidum, | 5 |
| an praetorem quem ad modum provincia adflicta sit nescire? | |
| Recita litteras L. Metelli, quas ad Cn. Pompeium et M. | |
| Crassum consules, quas ad M. Mummium praetorem, quas | |
| ad quaestores urbanos misit. Epistvla L. Metelli. | |
| Decvmas frvmenti lege Hieronica vendidi. Cum | 10 |
| scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? Ita se | |
| vendidisse ut omnis praeter Verrem. Cum scribit se lege | |
| Hieronica vendidisse, quid scribit? Se per istum erepta | |
| Siculis maiorum nostrorum beneficia, ius ipsorum, con- | |
| dicionem societatis, amicitiae, foederum reddidisse. Dicit | 15 |
| quanti cuiusque agri decumas vendiderit; deinde quid | |
| scribit? Recita de epistula reliqua. Svmma vi data est a | 124.1 |
| me opera vt qvam plvrimo decvmas venderem. Cur | |
| igitur, Metelle, non ita magno vendidisti? Quia desertas | |
| arationes, inanis agros, provinciam miseram perditamque | |
| offendisti. Quid? id ipsum quod satum est qua ratione | 5 |
| quisquam qui sereret inventus est? Recita. Litteras ait | |
| se misisse et confirmasse, suam se interposuisse auctori- | |
| tatem; tantum modo aratoribus Metellus obsides non dedit | |
| se in nulla re Verri similem futurum. At quid est tandem | |
| in quo se elaborasse dicit? Recita. Vt aratores, qvi | 10 |
| reliqvi erant, qvam plvrimvm sererent. Qui reliqui? | |
| quid hoc est 'reliqui'? quo ex bello, qua ex vastitate? | |
| Quaenam in Sicilia tanta clades aut quod bellum tam | |
| diuturnum, tam calamitosum te praetore versatum est ut is | |
| qui tibi successerit 'reliquos' aratores collegisse et recreasse | 15 |
| videatur? |