| Cum bellis Carthaginiensibus Sicilia vexata est, et post | 2.3.125.1 |
| nostra patrumque memoria cum bis in ea provincia magnae | |
| fugitivorum copiae versatae sunt, tamen aratorum interitio | |
| facta nulla est. Tum sementi prohibita aut messe amissa | |
| fructus annuus interibat; tamen incolumis numerus mane- | 5 |
| bat dominorum atque aratorum; tum qui M. Laevino aut | |
| P. Rupilio aut M'. Aquilio praetores in eam provinciam suc- | |
| cesserant aratores reliquos non colligebant. Tantone plus | |
| Verres cum Apronio provinciae Siciliae calamitatis impor- | |
| tavit quam aut Hasdrubal cum Poenorum exercitu, aut | 10 |
| Athenio cum fugitivorum maximis copiis, ut temporibus illis, | |
| simul atque hostis superatus esset, ager araretur omnis | |
| neque aratori praetor per litteras supplicaret neque eum | |
| praesens oraret ut quam plurimum sereret; nunc autem ne | |
| post abitum quidem huius importunissimae pestis quisquam | 15 |
| reperiretur qui sua voluntate araret, pauci essent reliqui qui | |
| L. Metelli auctoritate in agros atque ad suum larem familia- | |
| rem redirent? | |
| His te litteris, homo audacissime atque amentissime, | 126.1 |
| iugulatum esse non sentis? non vides, cum is qui tibi | |
| successit aratores reliquos appellet, hoc eum diserte scribere, | |
| reliquos hos esse non ex bello neque ex aliqua eius modi | |
| calamitate, sed ex tuo scelere, importunitate, avaritia, crudeli- | 5 |
| tate? Recita cetera. Tamen pro eo vt temporis diffi- | |
| cvltas aratorvmqve penvria tvlit. 'Aratorum,' inquit, | |
| 'penuria.' Si ego accusator totiens de re eadem dicerem, | |
| vererer ne animos vestros offenderem, iudices. Clamat | |
| Metellus, Nisi litteras misissem: non est satis. Nisi | 10 |
| praesens confirmassem: ne id quidem satis est. Reli- | |
| qvos, inquit, aratores. Reliquos? prope lugubri verbo | |
| calamitatem provinciae Siciliae significat: addit, aratorvm | |
| penvria. Exspectate etiam, iudices, exspectate, si potestis, | 127.1 |
| auctoritatem accusationis meae. Dico aratores istius avaritia | |
| eiectos: scribit Metellus 'reliquos' ab se esse confirmatos. | |
| Dico agros relictos arationesque esse desertas: scribit | |
| Metellus aratorum esse 'penuriam'. Hoc cum scribit, illud | 5 |
| ostendit, deiectos, fortunis omnibus expulsos esse populi | |
| Romani socios atque amicos. Quibus si qua calamitas | |
| propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum | |
| advertere tamen in eum vos oporteret, praesertim cum ea | |
| lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum | 10 |
| vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani | |
| sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiae, salus | |
| urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius | |
| avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite | |
| si sociis fidelissimis prospicere non laboratis. Atque ut intelle- | 128.1 |
| gatis ab isto prae lucro praedaque praesenti nec vectigalium | |
| nec posteritatis habitam esse rationem, cognoscite quid ad | |
| extremum scribat Metellus. In reliqvvm tamen tempvs | |
| vectigalibvs prospexi. In reliquum tempus vectigalibus | 5 |
| ait se prospexisse. Non scriberet se vectigalibus prospexisse | |
| nisi hoc vellet ostendere, te vectigalia perdidisse. Quid | |
| enim erat quod vectigalibus prospiceret Metellus in decumis | |
| et in tota re frumentaria, si iste non vectigalia populi | |
| Romani quaestu suo pervertisset? Atque ipse Metellus, | 10 |
| qui vectigalibus prospicit, qui 'reliquos' aratores colligit, | |
| quid adsequitur nisi hoc, ut arent, si qui possunt, quibus | |
| aratrum saltem aliquod satelles istius Apronius reliquum | |
| fecit, qui tamen in agris spe atque exspectatione Metelli | |
| remanserunt? Quid ceteri Siculi? quid ille maximus nu- | 15 |
| merus aratorum qui non modo ex agris eiecti sunt, sed | |
| etiam ex civitatibus suis, ex provincia denique bonis fortunis- | |
| que omnibus ereptis profugerunt, qua ratione ii revoca- | |
| buntur? Quot praetorum innocentia sapientiaque opus | |
| est ut illa aratorum multitudo aliquando in suis agris ac | 20 |
| sedibus conlocetur? |