| Ac ne miremini tantam multitudinem profugisse quantam | 2.3.129.1 |
| ex litteris publicis aratorumque professionibus cognovistis, | |
| scitote tantam acerbitatem istius, tantum scelus in aratores | |
| fuisse,—incredibile dictu est, iudices, sed et factum et tota | |
| Sicilia pervagatum,—ut homines propter iniurias licentiamque | 5 |
| decumanorum mortem sibi ipsi consciverint. Centuripinum | |
| Dioclem, hominem locupletem, suspendisse se constat quo | |
| die sit ei nuntiatum Apronium decumas redemisse. Tyra- | |
| cinum, principem civitatis, eadem ratione mortem oppetisse | |
| dixit apud vos homo nobilissimus, Archonidas Helorinus, | 10 |
| cum audisset tantum decumanum professum esse ex edicto | |
| istius sibi deberi quantum ille bonis suis omnibus efficere | |
| non posset. Haec tu, tametsi omnium hominum dissolu- | |
| tissimus crudelissimusque semper fuisti, tamen numquam | |
| perpeterere, propterea quod ille gemitus luctusque pro- | 15 |
| vinciae ad tui capitis periculum pertinebat; non, inquam, | |
| perpeterere ut homines iniuriae tuae remedium morte ac | |
| suspendio quaererent, nisi ea res ad quaestum et ad praedam | |
| tuam pertineret. | |
| Quid? illud perpeterere? Attendite, iudices; omnibus | 130.1 |
| enim nervis mihi contendendum est atque in hoc elaboran- | |
| dum, ut omnes intellegant quam improbam, quam mani- | |
| festam, quam confessam rem pecunia redimere conetur. | |
| Grave crimen est hoc et vehemens et post hominum memo- | 5 |
| riam iudiciaque de pecuniis repetundis constituta gravissi- | |
| mum, praetorem socios habuisse decumanos. Non hoc | |
| nunc primum audit privatus de inimico, reus ab accusatore: | |
| iam antea in sella sedens praetor, cum provinciam Siciliam | |
| obtineret, cum ab omnibus non solum, id quod commune | 10 |
| est, propter imperium, sed etiam, id quod istius praecipuum | |
| est, propter crudelitatem metueretur, miliens audivit, cum | |
| eius animum ad persequendum non neglegentia tardaret, | |
| sed conscientia sceleris avaritiaeque suae refrenaret. Loque- | |
| bantur enim decumani palam, et praeter ceteros is qui apud | 15 |
| istum plurimum poterat maximosque agros populabatur, | |
| Apronius, perparvum ex illis magnis lucris ad se pervenire, | |
| praetorem esse socium. Hoc cum palam decumani tota | 131.1 |
| provincia loquerentur tuumque nomen in re tam turpi | |
| nefariaque interponerent, nihilne tibi venit in mentem | |
| existimationi tuae consulere, nihil denique capiti ac fortunis | |
| tuis providere? cum tui nominis terror in auribus animisque | 5 |
| aratorum versaretur, cum decumani aratoribus ad pactiones | |
| faciendas non suam vim, sed tuum scelus ac nomen op- | |
| ponerent. Ecquod iudicium Romae tam dissolutum, tam | |
| perditum, tam nummarium fore putasti, quo ex iudicio te | |
| ulla Salus servare posset? cum planum fieret, decumis con- | 10 |
| tra instituta leges consuetudinemque omnium venditis, in | |
| aratorum bonis fortunisque diripiendis decumanos dictitasse | |
| tuas esse partis, tuam rem, tuam praedam, idque te tacuisse | |
| et, cum dissimulare non posses, potuisse tamen perpeti et | |
| perferre, quod magnitudo lucri obscuraret periculi magni- | 15 |
| tudinem plusque aliquanto apud te pecuniae cupiditas quam | |
| iudici metus posset. |