| Esto, cetera negare non potes; ne illud quidem tibi | 2.3.132.1 |
| reliquum fecisti, ut hoc posses dicere, nihil eorum te | |
| audisse, nihil ad tuas auris de infamia tua pervenisse. | |
| Querebantur cum luctu et gemitu aratores: tu id nesciebas? | |
| Fremebat tota provincia: nemo id tibi renuntiabat? Romae | 5 |
| querimoniae de tuis iniuriis conventusque habebantur: igno- | |
| rabas haec? ignorabas haec omnia? Quid? cum palam | |
| Syracusis te audiente maximo conventu L. Rubrius Q. | |
| Apronium sponsione lacessivit, Ni Apronivs dictitaret | |
| te sibi in decvmis esse socivm, haec te vox non perculit, | 10 |
| non perturbavit, non ut capiti et fortunis tuis prospiceres | |
| excitavit? Tacuisti, sedasti etiam litis illorum, et sponsio | |
| illa ne fieret laborasti. Pro di immortales, hoc aut innocens | |
| homo perpeti potuisset, aut quamvis nocens, qui modo | |
| iudicia Romae fore putaret, non aliqua simulatione existi- | 15 |
| mationi se hominum venditasset? Quid est hoc? sponsio | 133.1 |
| fit de capite ac fortunis tuis: tu sedes et quiescis? non perse- | |
| queris? non perseveras? non perquiris cui dixerit Apronius, | |
| quis audierit? unde hoc natum, quem ad modum prolatum | |
| sit? Si tibi aliquis ad aurem accessisset et dixisset Apro- | 5 |
| nium dictitare te sibi esse socium, commoveri te oportuit, | |
| evocare Apronium, nec illum ante tibi satis facere quam tu | |
| omnium existimationi satis fecisses: cum vero in foro cele- | |
| berrimo tanta frequentia hoc verbo ac simulatione Apronio, | |
| re vera tibi obiectum esset, tu umquam tantam plagam | 10 |
| tacitus accipere potuisses nisi hoc ita statuisses, in re tam | |
| manifesta quicquid dixisses te deterius esse facturum? | |
| Quaestores, legatos, praefectos, tribunos suos multi missos | 134.1 |
| fecerunt et de provincia decedere iusserunt, quod illorum | |
| culpa se minus commode audire arbitrarentur aut quod | |
| peccare ipsos aliqua in re iudicarent: tu Apronium, homi- | |
| nem vix liberum, contaminatum, perditum, flagitiosum, qui | 5 |
| non modo animum integrum sed ne animam quidem | |
| puram conservare potuisset, eum in tanto tuo dedecore | |
| profecto verbo quidem graviore appellasses, neque apud te | |
| tam sancta religio societatis fuisset ut tui capitis periculum | |
| neglegeres, nisi rem tam notam esse omnibus et tam mani- | 10 |
| festam videres. |