| Cum eodem Apronio postea P. Scandilius, eques Romanus, | 2.3.135.1 |
| quem vos omnes nostis, eandem sponsionem de societate | |
| fecit quam Rubrius facere voluerat. Institit, oppressit, non | |
| remisit; facta est sponsio HS v; coepit Scandilius recupera- | |
| tores aut iudicem postulare. Satisne vobis praetori improbo | 5 |
| circumdati cancelli videntur in sua provincia, immo vero in | |
| sella ac tribunali, ut aut de suo capite iudicium fieri patiatur | |
| praesens ac sedens, aut confiteatur se omnibus iudiciis con- | |
| vinci necesse esse? Sponsio est, Ni te Apronivs socivm in | |
| decvmis esse dicat; provincia tua est, ades, abs te iudicium | 10 |
| postulatur; quid facis, quid decernis? Recuperatores dicis | |
| te daturum. Bene agis; tametsi qui tantis erunt cervicibus | |
| recuperatores qui audeant in provincia, cum praetor adsit, | |
| non solum contra voluntatem eius sed etiam contra fortunas | |
| iudicare? Verum esto; manifesta res est; nemo esset quin | 136.1 |
| hoc se audisse liquido diceret; locupletissimus quisque ac | |
| certissimus testis esset; nemo erat Sicilia tota quin sciret | |
| decumas esse praetoris, nemo quin audisset id Apronium | |
| dictitasse; praeterea conventus honestus Syracusis, multi | 5 |
| equites Romani, viri primarii, ex qua copia recuperatores | |
| reici oporteret, qui aliter iudicare nullo modo possent. In- | |
| stat Scandilius poscere recuperatores. Tum iste homo | |
| innocens, qui illam suspicionem levare atque ab sese re- | |
| movere cuperet, recuperatores dicit se de cohorte sua | 10 |
| daturum. | |
| Pro deum hominumque fidem, quem ego accuso? in | 137.1 |
| quo meam industriam ac diligentiam spectari volo? quid | |
| est quod ego dicendo aut cogitando efficere aut adsequi | |
| debeam? Teneo, teneo, inquam, in mediis vectigalibus | |
| populi Romani, in ipsis fructibus provinciae Siciliae furem | 5 |
| manifesto avertentem rem frumentariam omnem, pecuniam | |
| maximam,—teneo, inquam, ita ut negare non possit. Nam | |
| quid hic dicet? Sponsio facta est cum cognitore tuo Apro- | |
| nio de fortunis tuis omnibus, ni socium te sibi in decumis | |
| esse dictitaret; exspectant omnes quantae tibi ea res curae | 10 |
| sit, quem ad modum hominum existimationi te atque inno- | |
| centiam tuam probari velis. Hic tu medicum et haruspicem | |
| et praeconem tuum recuperatores dabis aut etiam illum | |
| ipsum quem tu in cohorte tua Cassianum iudicem habebas, | |
| si qua res maior esset, Papirium Potamonem, hominem | 15 |
| severum ex vetere illa equestri disciplina? Scandilius | |
| postulare de conventu recuperatores. Tum iste negat se | |
| de existimatione sua cuiquam nisi suis commissurum. Ne- | |
| gotiatores sibi putant esse turpe id forum sibi iniquum | |
| eierare ubi negotientur; praetor provinciam suam sibi totam | 20 |
| iniquam eierat. Impudentiam singularem! Hic postulat se | 138.1 |
| Romae absolvi qui in sua provincia iudicarit absolvi se | |
| nullo modo posse, qui plus existimet apud lectissimos sena- | |
| tores pecuniam quam apud tris negotiatores metum valere! | |
| Scandilius vero negat sese apud Artemidorum recupera- | 5 |
| torem verbum esse facturum, et tamen auget atque onerat | |
| te bonis condicionibus, si tu uti velis; si ex provincia Sicilia | |
| tota statuas idoneum iudicem aut recuperatorem nullum posse | |
| reperiri, postulat abs te ut Romam rem reicias. Hic enim | 139.1 |
| vero tu exclamas hominem improbum, qui postulet ibi de | |
| tua existimatione iudicium fieri ubi te invidiosum esse | |
| intellegat: negas te Romam reiecturum, negas de conventu | |
| recuperatores daturum, cohortem tuam proponis. Scan- | 5 |
| dilius rem se totam relicturum dicit et suo tempore esse | |
| rediturum. Quid tu ibi tum? quid facis? Scandilium | |
| cogis—quid? sponsionem acceptam facere? Impudenter | |
| tollis exspectatum existimationis tuae iudicium: non facis. | |
| Quid ergo? Apronio permittis ut quos velit de cohorte | 140.1 |
| sumat recuperatores? Indignum uni potius ex iniquis | |
| sumundi quam utrique ex aequis reiciundi fieri potestatem. | |
| Neutrum facis eorum. Quid ergo? Estne aliquid quod | |
| improbius fieri possit? Est; cogit enim Scandilium quin- | 5 |
| que illa milia nummum dare atque adnumerare Apronio. |