| Quid potuit elegantius facere praetor cupidus existimationis | 2.3.140.7 |
| bonae, qui ab se omnem suspicionem propulsare, qui se | |
| eripere ex infamia cuperet? Adductus erat in sermonem, | |
| invidiam, vituperationem; dictitarat homo improbus atque | 10 |
| impurus, Apronius, socium esse praetorem; venerat res in | |
| iudicium atque discrimen; potestas erat isti homini integro | |
| atque innocenti data, ut, in Apronium cum animum adver- | |
| tisset, sese gravissima levaret infamia. Quid excogitat | |
| poenae, quid animadversionis in Apronium? Cogit Scan- | 15 |
| dilium Apronio ob singularem improbitatem atque audaciam | |
| praedicationemque nefariae societatis HS v mercedis ac | |
| praemi nomine dare. Quid interfuit, homo audacissime, | 141.1 |
| utrum hoc decerneres, an id quod Apronius dictitabat tute | |
| de te profiterere ac dictitares? Quem hominem, si qui pudor | |
| in te atque adeo si qui metus fuisset, sine supplicio dimittere | |
| non debuisti, hunc abs te sine praemio discedere noluisti? | 5 |
| Omnia simul intellegere potestis, iudices, ex hoc uno crimine | |
| Scandiliano: primum hoc non esse Romae natum de socie- | |
| tate decumarum, non ab accusatore fictum, non,—ut solemus | |
| interdum in defensionibus dicere,—crimen domesticum | |
| ac vernaculum, non ex tempore periculi tui constitutum, | 10 |
| sed vetus, agitatum iam et te praetore iactatum, et non ab | |
| inimicis Romae compositum sed Romam ex provincia | |
| deportatum. Simul illud intellegi potest istius in Apronium | 142.1 |
| studium, Aproni de isto non modo confessio verum etiam | |
| commemoratio. Eodem accedit quod hoc quoque intel- | |
| legere potestis, istum statuisse in provincia sua existimationis | |
| suae iudicium extra cohortem suam committendum fuisse | 5 |
| nemini. |