| Ecquis est iudex cui non ab initio decumani criminis | 2.3.142.7 |
| persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum | |
| fecisse? Quis hoc non ex eo statim iudicavit, quod osten- | |
| di istum decumas nova lege atque adeo nulla lege contra | 10 |
| omnium consuetudinem atque instituta vendidisse? Verum | 143.1 |
| ut istos ego iudices tam severos, tam diligentis, tam reli- | |
| giosos non habeam, ecquis est ex iniuriarum magnitudine, | |
| improbitate decretorum, iudiciorum iniquitate qui hoc non | |
| iam dudum statuerit et iudicarit? Etiam sane sit aliquis | 5 |
| dissolutior in iudicando, legum offici rei publicae sociorum | |
| atque amicorum neglegentior: quid? is possitne de istius | |
| improbitate dubitare, cum tanta lucra facta, tam iniquas | |
| pactiones vi et metu expressas cognoverit, cum tanta | |
| praemia civitates vi atque imperio, virgarum ac mortis | 10 |
| metu, non modo Apronio atque eius similibus verum etiam | |
| Veneriis servis dare coactas? Quodsi quis sociorum in- | 144.1 |
| commodis minus commovetur,—si quem aratorum fugae | |
| calamitates exsilia suspendia denique non permovent,—non | |
| possum dubitare quin is tamen, cum vastatam Siciliam, | |
| relictos agros ex civitatum litteris et ex epistula L. Metelli | 5 |
| cognoverit, statuat fieri non posse ut de isto non severissime | |
| iudicetur. Erit etiam aliquis qui haec omnia dissimulare | |
| ac neglegere possit? Attuli sponsiones ipso praesente factas | |
| de decumarum societate ab ipso prohibitas iudicari: quid | |
| est quod possit quisquam manifestius hoc desiderare? Non | 10 |
| dubito quin vobis satis fecerim, iudices; verum tamen pro- | |
| grediar longius, non mehercule quo magis hoc vobis per- | |
| suadeatur quam iam persuasum esse confido, sed ut ille | |
| aliquando impudentiae suae finem faciat, aliquando desinat | |
| ea se putare emere quae ipse semper habuit venalia,—fidem | 15 |
| ius iurandum veritatem officium religionem,—desinant | |
| amici eius ea dictitare quae detrimento maculae invidiae | |
| infamiae nobis omnibus esse possint. At qui amici! O | 145.1 |
| miserum, o invidiosum offensumque paucorum culpa atque | |
| indignitate ordinem senatorium! Albam Aemilium seden- | |
| tem in faucibus macelli loqui palam vicisse Verrem, emptos | |
| habere iudices, alium HS cccc, alium HS d, quem minimo, | 5 |
| ccc! Atque ei cum responsum esset fieri non posse, multos | |
| testis esse dicturos, me praeterea causae non defuturum, | |
| 'Licet hercle,' inquit, 'omnes omnia dicant, in illo, nisi | |
| ita res manifesta erit adlata ut responderi nihil possit, vici- | |
| mus.' Bene agis, Alba: ad tuam veniam condicionem. | 146.1 |
| Nihil putas valere in iudiciis coniecturam, nihil suspicionem, | |
| nihil ante actae vitae existimationem, nihil virorum bonorum | |
| testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: <res> mani- | |
| festas quaeris. Non quaero iudices Cassianos, veterem | 5 |
| iudiciorum severitatem non requiro, vestram in hac re | |
| fidem dignitatem religionem in iudicando non imploro; | |
| Albam habebo iudicem, eum hominem qui se ipse scurram | |
| improbissimum existimari vult, <cum> a scurris semper potius | |
| gladiator quam scurra appellatus sit; adferam rem eius | 10 |
| modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et | |
| in bonis aratorum aperte palamque esse praedatum. |