| Decumas agri Leontini magno dicis te vendidisse. Osten- | 2.3.147.1 |
| di iam illud initio, non existimandum magno vendidisse | |
| eum qui verbo decumas vendiderit, re et condicione et lege | |
| et edicto et licentia decumanorum decumas aratoribus nullas | |
| reliquas fecerit. Etiam illud ostendi, vendidisse alios magno | 5 |
| decumas agri Leontini ceterorumque agrorum, et lege Hie- | |
| ronica vendidisse et pluris etiam quam te vendidisse, nec | |
| aratorem quemquam esse questum; nec enim fuit quod | |
| quisquam queri posset, cum lege aequissime scripta ven- | |
| derent, neque illud umquam aratoris interfuit, quanti de- | 10 |
| cumae venirent. Non enim ita est ut, si magno venierint, | |
| plus arator debeat, si parvo, minus; ut frumenta nata sunt, | |
| ita decumae veneunt; aratoris autem interest ita se fru- | |
| menta habere ut decumae quam plurimo venire possint; | |
| dum arator ne plus decuma det, expedit ei decumam esse | 15 |
| quam maximam. Verum hoc, ut opinor, esse vis caput | 148.1 |
| defensionis tuae, magno te decumas vendidisse, atque aliorum | |
| quidem agrorum pro portione magno decumas vendidisse, | |
| agri vero Leontini, qui plurimum efficit, tritici mod. ccxvi. | |
| Si doceo pluris aliquanto potuisse te vendere, neque iis | 5 |
| voluisse addicere qui contra Apronium licerentur, et Apro- | |
| nio multo minoris quam aliis potueris vendere tradidisse,— | |
| si hoc doceo, poteritne te ipse Alba, tuus antiquissimus non | |
| solum amicus verum etiam amator, absolvere? | |
| Dico equitem Romanum, hominem in primis honestum, | 10 |
| Q. Minucium, cum sui similibus ad decumas agri Leontini | |
| tritici mod. non mille non duo nec tria milia, sed ad unas | |
| unius agri decumas tritici modium triginta voluisse addere: | |
| ei potestatem emendi non esse factam, ne res abiret ab | |
| Apronio. Negare hoc, nisi forte negare omnia constituisti, | 149.1 |
| nullo modo potes; palam res gesta est maximo conventu | |
| Syracusis; testis est tota provincia, propterea quod undique | |
| ad emendas decumas solent eo convenire. Quod sive | |
| fateris sive convinceris, quot et quam manifestis in rebus | 5 |
| teneare non vides? Primum tuam rem illam et praedam | |
| fuisse; nam ni ita esset, cur tu Apronium malebas, quem | |
| omnes tuum procuratorem esse in decumis, tuum negotium | |
| agere loquebantur, quam Minucium decumas agri Leontini | |
| sumere? Deinde immensum atque infinitum lucrum esse | 10 |
| factum; nam si xxx tu commotus non esses, certe hoc idem | |
| lucri Minucius Apronio libenter dedisset, si ille accipere | |
| voluisset. Quantam igitur illi spem praedae propositam | 150.1 |
| arbitramur fuisse qui tantum praesens lucrum nulla opera | |
| insumpta contempserit atque despexerit? Deinde ipse | |
| Minucius numquam tanti habere voluisset, si decumas tu | |
| lege Hieronica venderes; sed quia tuis novis edictis et | 5 |
| iniquissimis institutis plus aliquanto se quam decumas abla- | |
| turum videbat, idcirco longius progressus est. At Apronio | |
| semper plus etiam multo abs te permissum est quam quod | |
| edixeras. Quantum igitur quaestum putamus factum esse | |
| per eum cui quidvis licitum sit, cum tantum lucri voluerit | 10 |
| addere is cui, si decumas emisset, idem non liceret? Po- | 151.1 |
| stremo illa quidem certe tibi praecisa defensio est, in qua tu | |
| semper omnia tua furta atque flagitia latere posse arbitratus | |
| es, magno te decumas vendidisse, plebi Romanae consuluisse, | |
| annonae prospexisse. Non potest hoc dicere is qui negare | 5 |
| non potest se unius agri decumas xxx milibus modium | |
| minoris quam potuerit vendidisse; ut etiamsi tibi hoc | |
| concedam, Minucio ideo te non tradidisse quod iam ad- | |
| dixisses Apronio (aiunt enim te ita dictitare, quod ego | |
| exspecto cupioque te illud defendere)—verum ut ita sit, | 10 |
| tamen non potes hoc quasi praeclarum aliquid praedicare, | |
| magno te decumas vendidisse, cum fuisse fateare qui multo | |
| pluris voluerit emere. |