| Tenetur igitur iam, iudices, et manifesto tenetur avaritia, | 2.3.152.1 |
| cupiditas hominis, scelus, improbitas, audacia. Quid? si | |
| haec quae dico ipsius amici defensoresque iudicarunt, quid | |
| amplius vultis? Adventu L. Metelli praetoris, cum omnis | |
| eius comites iste sibi suo illo panchresto medicamento | 5 |
| amicos reddidisset, aditum est ad Metellum; eductus | |
| est Apronius. Eduxit vir primarius, C. Gallus senator; | |
| postulavit ab L. Metello ut ex edicto suo iudicium daret in | |
| Apronium, Qvod per vim avt metvm abstvlisset, quam | |
| formulam Octavianam et Romae Metellus habuerat et | 10 |
| habebat in provincia. Non impetrat, cum hoc diceret | |
| Metellus, praeiudicium se de capite C. Verris per hoc | |
| iudicium nolle fieri. Tota Metelli cohors hominum non | |
| ingratorum aderat Apronio; C. Gallus, homo vestri ordinis, | |
| a suo familiarissimo L. Metello iudicium ex edicto non potest | 15 |
| impetrare. Non reprehendo Metellum,—pepercit homini | 153.1 |
| amico et, quem ad modum ipsum dicere audivi, necessario: | |
| non reprehendo, inquam, Metellum, sed hoc miror, quo | |
| modo de quo homine praeiudicium noluerit fieri per re- | |
| cuperatores, de hoc ipse non modo praeiudicarit verum | 5 |
| gravissime ac vehementissime iudicarit. Primum enim si | |
| Apronium absolutum iri putaret, nihil erat quod ullum | |
| praeiudicium vereretur; deinde si condemnato Apronio | |
| coniunctam cum eo Verris causam omnes erant existi- | |
| maturi, Metellus quidem certe iam hoc iudicabat, eorum | 10 |
| rem causamque esse coniunctam, qui statueret Apronio con- | |
| demnato de isto praeiudicium futurum. Et simul una res | |
| utrique rei est argumento, et aratores vi et metu coactos | |
| Apronio multo plus quam debuerint dedisse, et Apronium | |
| istius rem suo nomine egisse, cum L. Metellus statuerit non | 15 |
| posse Apronium condemnari quin simul de istius scelere | |
| atque improbitate iudicaretur. |