| Venio nunc ad epistulam Timarchidi, liberti istius et | 2.3.154.1 |
| accensi; de qua cum dixero, totum hoc crimen decumanum | |
| peroraro. Haec epistula est, iudices, quam nos Syracusis | |
| in aedibus Aproni cum litteras conquireremus invenimus. | |
| Missa est, ut ipsa significat, ex itinere, cum Verres iam de | 5 |
| provincia decessisset, Timarchidi manu scripta. Recita. | |
| Epistvla Timarchidi. <Timarchides> Verris accensvs | |
| salvtem dicit. Iam hoc quidem non reprehendo quod | |
| adscribit 'accensus'; cur enim sibi hoc scribae soli sumant, | |
| 'L. Papirivs scriba'? Volo ego hoc esse commune ac- | 10 |
| censorum, lictorum, viatorum. Fac diligentiam adhibeas, | |
| qvod ad praetoris existimationem attinet. Commendat | |
| Apronio Verrem, et hortatur ut inimicis eius resistat. Bono | |
| praesidio munitur existimatio tua, siquidem in Aproni con- | |
| stituitur diligentia atque auctoritate. Habes virtvtem, | 15 |
| eloqventiam. Quam copiose laudatur Apronius a Timar- | 155.1 |
| chide, quam magnifice! Cui ego illum non putem placere | |
| oportere qui tanto opere Timarchidi probatus sit? Habes | |
| svmptvm vnde facias. Necesse est, si quid redundarit de | |
| vestro frumentario quaestu, ad illum potissimum per quem | 5 |
| agebatis defluxisse. Scribas, apparitores recentis | |
| arripe; cvm L. Volteio, qvi plvrimvm potest, caede, | |
| concide. Videte quam valde malitiae suae confidat Timar- | |
| chides, qui etiam Apronio improbitatis praecepta det. Iam | |
| hoc 'caede, concide'! nonne vobis verba domo patroni | 10 |
| depromere videtur ad omne genus nequitiae accommodata? | |
| Volo, mi frater, fratercvlo tvo credas. Consorti | |
| quidem in lucris atque furtis, gemino et simillimo nequitia, | |
| improbitate, audacia. In cohorte carvs habebere. | |
| Quid est hoc 'in cohorte'? quo pertinet? Apronium | 15 |
| doces? quid? in vestram cohortem te monitore an sua | |
| sponte pervenerat? Qvod cviqve opvs est, oppone. Qua | |
| impudentia putatis eum in dominatione fuisse qui in fuga | |
| tam improbus sit? Ait omnia pecunia effici posse: dare, | |
| profundere oportere, si velis vincere. Non hoc mihi tam | 20 |
| molestum est Apronio suadere Timarchidem, quam quod | |
| hoc idem patrono suo praecipit. Te postvlante omnes | |
| vincere solent. Verre quidem praetore, non Sacerdote, | 156.1 |
| non Peducaeo, non hoc ipso Metello. Scis Metellvm | |
| sapientem esse. Hoc vero ferri iam non potest, inrideri | |
| viri optimi, L. Metelli, ingenium et contemni ac despici a | |
| fugitivo Timarchide. Si Volteivm habebis, omnia lvdi- | 5 |
| bvndvs conficies. Hic vehementer errat Timarchides, | |
| qui aut Volteium pecunia corrumpi putet posse, aut | |
| Metellum unius arbitratu gerere praeturam, sed errat | |
| coniectura domestica. Quia multos et per se et per alios | |
| multa ludibundos apud Verrem effecisse vidit, ad omnis | 10 |
| eosdem patere aditus arbitratur. Facilius vos efficiebatis | |
| ludibundi quae volebatis a Verre, quod multa eius ludorum | |
| genera noratis. Incvlcatvm est Metello et Volteio | |
| te aratores evertisse. Quis istuc Apronio attribuebat, | |
| cum aratorem aliquem everterat, aut Timarchidi, cum ob | 15 |
| iudicandum aut decernendum aut imperandum aliquid aut | |
| remittendum pecuniam acceperat, aut Sextio lictori, cum | |
| aliquem innocentem securi percusserat? Nemo; omnes ei | |
| tum attribuebant quem nunc condemnari volunt. Ob- | 157.1 |
| tvdervnt eivs avris te socivm praetoris fvisse. | |
| Videsne hoc quam clarum sit et fuerit, cum etiam Timar- | |
| chides hoc metuat? concedesne non hoc crimen nos in te | |
| confingere, sed iam pridem ad crimen aliquam defensionem | 5 |
| libertum quaerere? Libertus et accensus tuus, et tibi ac | |
| liberis tuis omnibus in rebus coniunctus ac proximus, ad | |
| Apronium scribit vulgo esse ab omnibus ita demonstratum | |
| Metello, tibi Apronium in decumis socium fuisse. Fac | |
| sciat improbitatem aratorvm; ipsi svdabvnt, si di | 10 |
| volvnt. Quod istuc, per deos immortalis, aut qua de | |
| causa excitatum esse dicamus in aratores tam infestum | |
| odium atque tantum? Quantam iniuriam fecerunt Verri | |
| aratores ut eos etiam libertus et accensus eius tam irato | |
| animo ac litteris insequatur? | 15 |