| Neque ego huius fugitivi, iudices, vobis epistulam reci- | 2.3.157.16 |
| tassem, nisi ut ex ea totius familiae praecepta et instituta et | |
| disciplinam cognosceretis. Videtis ut moneat Apronium | |
| quibus rebus ac muneribus se insinuet in familiaritatem | |
| Metelli, Volteium corrumpat, scribas accensumque pretio | 20 |
| deleniat. Ea praecipit quae vidit, ea monet alienum homi- | |
| nem quae domi didicit ipse; verum in hoc errat uno, quod | |
| existimat easdem vias ad omnium familiaritates esse munitas. | |
| Quamquam merito sum iratus Metello, tamen haec quae | 158.1 |
| vera sunt dicam. Apronius ipsum Metellum non pretio, ut | |
| Verrem, non convivio, non muliere, non sermone impuro | |
| atque improbo posset corrumpere, quibus rebus non sensim | |
| atque moderate ad istius amicitiam adrepserat, sed brevi | 5 |
| tempore totum hominem totamque eius praeturam posse- | |
| derat; cohortem autem Metelli, quam vocat, quid erat quod | |
| corrumperet, ex qua recuperatores in aratorem nulli dabantur? | |
| Nam quod scribit Metelli filium puerum esse, vehementer | 159.1 |
| errat; non enim ad omnis praetorum filios idem aditus sunt. | |
| O Timarchide, Metelli est filius in provincia non puer, sed | |
| adulescens pudens ac bonus, dignus illo loco ac nomine; | |
| vester iste puer praetextatus in provincia quem ad modum | 5 |
| fuisset non dicerem si pueri esse illam culpam ac non patris | |
| existimarem. Tune, cum te ac tuam vitam nosses, in Sici- | |
| liam tecum grandem praetextatum filium ducebas, ut, | |
| etiamsi natura puerum a paternis vitiis atque a generis | |
| similitudine abduceret, consuetudo tamen eum et disciplina | 10 |
| degenerare non sineret? Fac enim fuisse in eo C. Laeli | 160.1 |
| aut M. Catonis materiem atque indolem: quid ex eo boni | |
| sperari atque effici potest qui in patris luxurie sic vixerit ut | |
| nullum umquam pudicum neque sobrium convivium | |
| viderit, qui in epulis cotidianis adulta aetate per triennium | 5 |
| inter impudicas mulieres et intemperantis viros versatus sit, | |
| nihil umquam audierit a patre quo pudentior aut melior | |
| esset, nihil umquam patrem facere viderit quod cum | |
| imitatus esset non, id quod turpissimum est, patris similis | |
| putaretur? | 10 |