| Quibus in rebus non solum filio, Verres, verum etiam | 2.3.161.1 |
| rei publicae fecisti iniuriam. Susceperas enim liberos non | |
| solum tibi sed etiam patriae, qui non modo tibi voluptati | |
| sed etiam qui aliquando usui rei publicae esse possent. | |
| Eos instituere atque erudire ad maiorum instituta, ad civi- | 5 |
| tatis disciplinam, non ad tua flagitia neque ad tuas turpitu- | |
| dines debuisti: esset ex inerti atque improbo et impuro | |
| parente navus et pudens et probus filius, haberet aliquid | |
| abs te res publica muneris. Nunc pro te Verrem substituisti | |
| alterum civitati; nisi forte hoc deteriorem, si fieri potest, | 10 |
| quod tu eius modi evasisti non in hominis luxuriosi, sed | |
| tantum in furis ac divisoris disciplina educatus; quid isto | 162.1 |
| fore festivius arbitramur, si est tuus natura filius, consue- | |
| tudine discipulus, voluntate similis? Quem ego, iudices, | |
| quamvis bonum fortemque facile paterer evadere; non enim | |
| me inimicitiae commovent, si quae mihi cum isto futurae | 5 |
| sunt. Nam si in omnibus rebus innocens fuero meique | |
| similis, quid mihi istius inimicitiae nocebunt? sin aliqua | |
| in re Verris similis fuero, non magis mihi deerit inimicus | |
| quam Verri defuit. Etenim, iudices, eius modi res publica | |
| debet esse, et erit veritate iudiciorum constituta, ut inimicus | 10 |
| neque deesse nocenti possit neque obesse innocenti. Qua- | |
| propter nulla res est quam ob rem ego istum nolim ex | |
| paternis probris ac vitiis emergere; id quod tametsi isti | |
| difficile est, tamen haud scio an fieri possit, praesertim si, | |
| sicut nunc fit, custodes amicorum eum sectabuntur, quo- | 15 |
| niam pater tam neglegens ac dissolutus est. Verum huc | 163.1 |
| longius quam voluntas fuit ab epistula Timarchidi digressa | |
| est oratio mea, qua recitata conclusurum me esse crimen | |
| decumanum dixeram; ex quo intellexistis innumerabilem | |
| frumenti numerum per triennium aversum ab re publica | 5 |
| esse ereptumque aratoribus. |