| Sequitur ut de frumento empto vos, iudices, doceam, | 2.3.163.7 |
| maximo atque impudentissimo furto; de quo dum certa | |
| et pauca et magna dicam breviter, attendite. Frumentum | |
| emere in Sicilia debuit Verres ex senatus consulto et ex lege | 10 |
| Terentia et Cassia frumentaria. Emundi duo genera fue- | |
| runt, unum decumanum, alterum quod praeterea civitatibus | |
| aequaliter esset distributum; illius decumani tantum quan- | |
| tum ex primis decumis fuisset, huius imperati in annos | |
| singulos tritici mod. dccc; pretium autem constitutum | 15 |
| decumano in modios singulos HS iii, imperato HS iii s. | |
| Ita in frumentum imperatum HS duodetriciens in annos | |
| singulos Verri decernebatur quod aratoribus solveret, in | |
| alteras decumas fere ad nonagiens. Sic per triennium ad | |
| hanc frumenti emptionem Siciliensem prope centiens et | 20 |
| viciens erogatum est. | |
| Hanc pecuniam tantam datam tibi ex aerario inopi atque | 164.1 |
| exhausto, datam ad frumentum, hoc est ad necessitatem | |
| salutis et vitae, datam ut Siculis aratoribus, quibus tanta | |
| onera res publica imponeret, solveretur, abs te sic laceratam | |
| esse dico ut possim illud probare, si velim, omnem te hanc | 5 |
| pecuniam domum tuam avertisse. Etenim sic hanc rem | |
| totam administrasti ut hoc quod dico probari aequissimo | |
| iudici possit. Sed ego habebo rationem auctoritatis meae; | |
| meminero quo animo, quo consilio ad causam publicam | |
| accesserim; non agam tecum accusatorie, nihil fingam, | 10 |
| nihil cuiquam probari volo me dicente quod non ante | |
| mihimet ipsi probatum sit. In hac pecunia publica, iu- | 165.1 |
| dices, haec insunt tria genera furtorum: primum, cum posita | |
| esset pecunia apud eas societates unde erat attributa, binis | |
| centesimis faeneratus est, deinde permultis civitatibus pro | |
| frumento nihil solvit omnino, postremo, si cui civitati solvit, | 5 |
| tantum detraxit quantum commodum fuit, nulli quod | |
| debitum est reddidit. |