| Ac primum hoc ex te quaero: tu, cui publicani ex Carpi- | 2.3.165.8 |
| nati litteris gratias egerunt, pecunia publica ex aerario | |
| erogata, ex vectigalibus populi Romani ad emendum fru- | 10 |
| mentum attributa, fueritne tibi quaestui, pensitaritne tibi | |
| binas centesimas? Credo te negaturum; turpis enim est | |
| et periculosa confessio. Mihi autem hoc perarduum est | 166.1 |
| demonstrare. Quibus enim testibus? publicanis? Tra- | |
| ctati honorifice sunt: tacebunt. Litteris eorum? Decreto | |
| decumanorum remotae sunt. Quo me igitur vertam? rem | |
| tam improbam, crimen tantae audaciae tantaeque impuden- | 5 |
| tiae propter inopiam testium ac litterarum praetermittam? | |
| Non faciam, iudices, utar teste—quo? P. Vettio Chilone, | |
| homine equestris ordinis honestissimo atque ornatissimo, | |
| qui isti ita et amicus et necessarius est ut, etiamsi vir bonus | |
| non esset, tamen quod contra istum diceret grave videretur, | 10 |
| ita vir bonus est ut, etiamsi inimicissimus isti esset, tamen | |
| eius testimonio credi oporteret. | |
| Admiratur et exspectat quidnam Vettius dicturus sit. | 167.1 |
| Nihil dicet ex tempore, nihil ex sua voluntate, nihil, cum | |
| utrumvis licuisse videatur. Misit in Siciliam litteras ad | |
| Carpinatium, cum esset magister scripturae et sex publi- | |
| corum, quas ego Syracusis apud Carpinatium in litterarum | 5 |
| adlatarum libris, Romae in litterarum missarum apud | |
| magistrum L. Tullium, familiarem tuum, inveni; quibus | |
| ex litteris impudentiam faeneratoris, quaeso, cognoscite. | |
| Litterae missae P. Vetti, P. Servili, C. Antisti magi- | |
| strorvm. Praesto se tibi ait futurum Vettius et observa- | 10 |
| turum quem ad modum rationes ad aerarium referas, ut, si | |
| hanc ex faenore pecuniam populo non rettuleris, reddas | |
| societati. Possumus hoc teste, possumus P. Servili et C. | 168.1 |
| Antisti magistrorum litteris, primorum hominum atque | |
| honestissimorum, possumus auctoritate societatis, cuius lit- | |
| teris utimur, quod dicimus obtinere, an aliqua firmiora aut | |
| graviora quaerenda sunt? Vettius, tuus familiarissimus, Vet- | 5 |
| tius, tuus adfinis, cuius sororem habes in matrimonio, tuae | |
| frater uxoris, Vettius, frater tui quaestoris, testatur litteris | |
| impudentissimum tuum furtum certissimumque peculatum; | |
| nam quo alio nomine pecuniae publicae faeneratio est | |
| appellanda? Recita reliqva. Scribam tuum dicit, Verres, | 10 |
| huius perscriptorem faenerationis fuisse: ei quoque magistri | |
| minantur in litteris, et casu scribae tum duo magistri fuerunt | |
| cum Vettio. Binas centesimas ab sese ablatas ferendum | |
| non putant, et recte non putant. Quis enim hoc fecit um- | |
| quam, quis denique conatus est facere aut posse fieri cogi- | 15 |
| tavit, ut, cum senatus usura publicanos saepe iuvisset, | |
| magistratus a publicanis pecuniam pro usura auderet auferre? | |
| Certe huic homini spes nulla salutis esset, si publicani, hoc | |
| est si equites Romani iudicarent: minor esse nunc, iudices, | 169.1 |
| vobis disceptantibus debet, et tanto minor quanto est ho- | |
| nestius alienis iniuriis quam re sua commoveri. |