| Quid ad haec respondere cogitas? utrum factum negabis | 2.3.169.4 |
| an tibi hoc licitum esse defendes? Negare qui potes? an | 5 |
| ut tanta auctoritate litterarum, tot testibus publicanis con- | |
| vincare? Licuisse vero qui? Si hercule te tuam pecuniam | |
| praetorem in provincia faeneratum docerem, tamen effugere | |
| non posses; sed publicam, sed ob frumentum decretam, sed | |
| a publicanis faenore acceptam, hoc licuisse cuiquam proba- | 10 |
| bis? quo non modo ceteri, sed tu ipse nihil audacius im- | |
| probiusque fecisti. Non mehercule hoc, quod omnibus | |
| singulare videtur,—de quo mihi deinceps dicendum est,— | |
| possum, iudices, dicere audacius esse aut impudentius, quod | |
| permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino: | 15 |
| maior haec praeda fortasse, sed illa impudentia certe non | |
| minor. Et quoniam de illa faeneratione satis dictum est, | 170.1 |
| nunc de hac tota pecunia aversa, quaeso, cognoscite. | |
| Siciliae civitates multae sunt, iudices, ornatae atque | |
| honestae, ex quibus in primis numeranda est civitas | |
| Halaesina; nullam enim reperietis aut officiis fideliorem | 5 |
| aut copiis locupletiorem aut auctoritate graviorem. Huic iste | |
| in annos singulos cum sexagena milia tritici modium impera- | |
| visset, pro tritico nummos abstulit, quanti erat in Sicilia | |
| triticum; quos de publico nummos acceperat, retinuit omnis. | |
| Obstipui, iudices, cum hoc mihi primum Halaesae demon- | 10 |
| stravit in senatu Halaesinorum homo summo ingenio, summa | |
| prudentia, summa auctoritate praeditus, Halaesinus Aeneas, | |
| cui senatus dederat publicam causam ut mihi fratrique meo | |
| gratias ageret, et simul qui nos ea quae ad iudicium per- | |
| tinerent doceret. Demonstravit hanc istius consuetudinem | 171.1 |
| ac rationem fuisse: quod omnis frumenti copia decumarum | |
| nomine penes istum esset redacta, solitum esse istum pecu- | |
| niam cogere a civitatibus, frumentum improbare, quantum | |
| frumenti esset Romam mittendum, tantum de suo quaestu ac | 5 |
| de sua copia frumenti mittere. Posco rationes, inspicio | |
| litteras, video frumenti granum Halaesinos, quibus sexagena | |
| milia modium imperata erant, nullum dedisse, pecuniam | |
| Volcatio, Timarchidi, scribae dedisse: reperio genus huius | |
| modi, iudices, praedae, ut praetor, qui frumentum emere | 10 |
| debeat, non emat sed vendat, pecunias, quas civitatibus dis- | |
| tribuere debeat, eas omnis avertat atque auferat. Non mihi | |
| iam furtum, sed monstrum ac prodigium videbatur civitatum | |
| frumentum improbare, suum probare; cum suum probasset, | |
| pretium ei frumento constituere; quod constituisset, id a | 15 |
| civitatibus auferre, quod a populo Romano accepisset, | |
| tenere. |