| Quot vultis esse in uno furto peccatorum gradus, ut, si | 2.3.172.1 |
| singulis insistere velim, progredi iste non possit? Improbas | |
| frumentum Siculorum. Quid? ipse quod mittis? peculia- | |
| rem habes aliquam Siciliam quae tibi ex alio genere fru- | |
| mentum suppeditare possit? Cum senatus decernit ut | 5 |
| ematur in Sicilia frumentum, aut cum populus iubet, hoc, | |
| ut opinor, intellegit, ex Sicilia Siculum frumentum apportari | |
| oportere: tu cum civitatum Siciliae vulgo omne frumentum | |
| improbas, num ex Aegypto aut Syria frumentum Romam | |
| missurus es? Improbas Halaesinum, Thermitanum, Cepha- | 10 |
| loeditanum, Amestratinum, Tyndaritanum, Herbitense, | |
| multarum praeterea civitatum! Quid accidit tandem ut | |
| horum populorum agri frumentum eius modi te praetore | |
| ferrent,—quod numquam antea,—ut neque tibi neque | |
| populo Romano posset probari, praesertim cum ex isdem | 15 |
| agris eiusdem anni frumentum ex decumis Romam man- | |
| cipes advexissent? Quid acciderat ut ex eodem horreo | |
| decumanum probaretur, emptum improbaretur? Dubiumne | |
| est quin ista omnis improbatio cogendae pecuniae causa | |
| nata sit? Esto, improbas Halaesinum, habes ab alio populo | 173.1 |
| quod probes: eme illud quod placet, missos fac eos quorum | |
| frumentum improbasti. Sed ab iis quos repudias exigis tan- | |
| tum pecuniae quantum ad eum numerum frumenti satis | |
| sit quem ei civitati imperas emendum. In medimna singula | 5 |
| video ex litteris publicis tibi Halaesinos HS quinos denos | |
| dedisse. Ostendam ex tabulis locupletissimorum aratorum | |
| eodem tempore neminem in Sicilia pluris frumentum | |
| vendidisse. | |
| Quae est ergo ista ratio aut quae potius amentia, frumentum | 10 |
| improbare id quod ex eo loco sit ex quo senatus et populus | |
| Romanus emi voluerit, et ex eo acervo ex quo partem tu idem | |
| decumarum nomine probaris; deinde a civitatibus pecuniam | |
| ad emendum frumentum cogere, cum ex aerario acceperis? | |
| Vtrum enim te lex Terentia Siculorum pecunia frumentum | 15 |
| emere an populi Romani pecunia frumentum a Siculis emere | |
| iussit? Iam vero ab isto omnem illam ex aerario pecuniam, | 174.1 |
| quam his oportuit civitatibus pro frumento dari, lucri factam | |
| videtis. Accipis enim HS xv pro medimno; tanti enim est | |
| illo tempore medimnum; retines HS xxi; tanti enim est | |
| frumentum Siciliense ex lege aestimatum. Quid interest | 5 |
| utrum hoc feceris an frumentum Siciliense non improbaris, | |
| sed frumento probato et accepto pecuniam publicam tenueris | |
| omnem neque quicquam ulli dissolveris civitati? cum aesti- | |
| matio legis eius modi sit ut ceteris temporibus tolerabilis | |
| Siculis, te praetore etiam grata esse debuerit. Est enim | 10 |
| modius lege HS iiis aestimatus, fuit autem te praetore, | |
| ut tu in multis epistulis ad amicos tuos gloriaris, HS ii. | |
| Sed fuerit HS iis, quoniam tu tantum a civitatibus in | |
| modios singulos exegisti; cum, si solveres Siculis tantum | |
| quantum te populus Romanus iusserat, aratoribus fieri gra- | 15 |
| tissimum posset, tu non modo eos accipere quod oportebat | |
| noluisti, sed etiam dare quod non debebant coegisti? | |
| Atque haec ita gesta esse, iudices, cognoscite et ex litteris | 175.1 |
| publicis civitatum et ex testimoniis publicis, in quibus nihil | |
| fictum, nihil ad tempus accommodatum intellegetis; omnia | |
| quae dicimus rationibus populorum non interpositis neque | |
| perturbatis neque repentinis, sed certis, institutis, ordine | 5 |
| relata atque confecta sunt. Recita. Rationes Halae- | |
| sinorvm. Cui pecuniam datam dicit? Dic etiam clarius. | |
| Volcatio, Timarchidi, Maevio. |