| Quid est, Verres? ne illam quidem tibi defensionem | 2.3.175.9 |
| reliquam fecisti, mancipes in istis rebus esse versatos, man- | 10 |
| cipes frumentum improbasse, mancipes pretio cum civitati- | |
| bus decidisse, et eosdem abs te illarum civitatum nomine | |
| pecunias abstulisse, deinde ipsos sibi frumentum coemisse, | |
| nihil haec ad te pertinere? Mala mehercule ac misera defen- | |
| sio praetorem hoc dicere: 'Ego frumentum neque attigi neque | 15 |
| aspexi, mancipibus potestatem probandi improbandique | |
| permisi; mancipes a civitatibus pecunias extorserunt, ego | |
| autem, quam pecuniam populis dare debui, mancipibus | |
| dedi!' Mala est haec quidem, ut dixi, ac potius per- | 176.1 |
| dita maximorum peccatorum, huius autem iniquitatis et | |
| inertiae confessio, non defensio criminis; sed tamen hac | |
| ipsa tibi, si uti cupias, non licet; vetat te Volcatius, tuae | |
| tuorumque deliciae, mentionem mancipis facere; Timar- | 5 |
| chides autem, columen familiae vestrae, premit fauces | |
| defensionis tuae, cui simul et Volcatio pecunia a civitate | |
| numerata est; iam vero scriba tuus anulo aureo suo, quem | |
| ex his rebus invenit, ista te ratione uti non sinet. Quid | |
| igitur est reliquum nisi uti fateare te Romam frumentum | 10 |
| emptum Siculorum pecunia misisse publicam pecuniam | |
| domum tuam convertisse? | |
| O consuetudo peccandi, quantam habes iucunditatem | |
| improbis et audacibus, cum poena afuit et licentia con- | |
| secuta est! Iste in hoc genere peculatus non nunc primum | 177.1 |
| invenitur, sed nunc demum tenetur. Vidimus huic ab | |
| aerario pecuniam numerari quaestori ad sumptum exercitus | |
| consularis, vidimus paucis post mensibus et exercitum et con- | |
| sulem spoliatum; illa omnis pecunia latuit in illa caligine ac | 5 |
| tenebris quae totam rem publicam tum occuparant. Iterum | |
| gessit hereditariam quaesturam, cum a Dolabella magnam | |
| pecuniam avertit, sed eius rationem cum damnatione Dola- | |
| bellae permiscuit. Commissa est pecunia tanta praetori; | |
| non reperietis hominem timide nec leviter haec impro- | 10 |
| bissima lucra ligurrientem; devorare omnem pecuniam pu- | |
| blicam non dubitavit. Ita serpit illud insitum in natura | |
| malum consuetudine peccandi libera, finem ut audaciae | |
| statuere ipse non possit. Tenetur igitur aliquando, et in | 178.1 |
| rebus cum maximis tum manifestis tenetur; atque in eam | |
| fraudem mihi videtur divinitus incidisse, non solum ut eas | |
| poenas quas proxime meruisset solveret, sed ut illa etiam | |
| scelera eius in Carbonem et in Dolabellam vindicarentur. | 5 |