| Etenim nova quoque alia res, iudices, exstitit in hoc | 2.3.178.6 |
| crimine, quae tollat omnem dubitationem superioris illius | |
| decumani criminis. Nam ut illud missum faciam, per- | |
| multos aratores in alteras decumas et in haec dccc milia | |
| modium, quod emptum populo Romano darent, non ha- | 10 |
| buisse, et a tuo procuratore, hoc est ab Apronio, emisse, ex | |
| quo intellegi potest nihil te aratoribus reliqui fecisse,—ut | |
| hoc praeteream, quod multorum est testimoniis expositum, | |
| potest illo quicquam esse certius, in tua potestate atque in | |
| tuis horreis omne frumentum Siciliae per triennium atque | 15 |
| omnis fructus agri decumani fuisse? Cum enim a civitati- | 179.1 |
| bus pro frumento pecuniam exigebas, unde erat frumentum | |
| quod Romam mitteres, si tu id non omne clausum et com- | |
| pressum possidebas? Ita in eo frumento primus tibi ille | |
| quaestus erat ipsum frumentum, quod erat ereptum ab ara- | 5 |
| toribus, alter, quod frumentum improbissime per triennium | |
| partum non semel sed bis, neque uno sed duobus pretiis | |
| unum et idem frumentum vendidisti, semel civitatibus HS | |
| xv in medimnum, iterum populo Romano, a quo HS xxi in | |
| medimna pro eodem illo frumento abstulisti. | 10 |
| At enim frumentum Centuripinorum et Agrigentinorum | 180.1 |
| et non nullorum fortasse praeterea probasti et his populis | |
| pecuniam dissolvisti. Sint sane aliquae civitates in eo nu- | |
| mero, quarum frumentum improbare nolueris; quid tandem? | |
| his civitatibus omnisne pecunia quae pro frumento debita | 5 |
| est dissoluta est? Vnum mihi reperi non populum, sed ara- | |
| torem: vide, quaere, circumspice, si quis forte est ex ea | |
| provincia, in qua tu triennium praefuisti, qui te nolit perisse: | |
| unum, inquam, da mihi ex illis aratoribus qui tibi ad statuam | |
| pecuniam contulerunt, qui sibi dicat omne esse pro frumento | 10 |
| quod oportuerit solutum. Confirmo, iudices, neminem esse | |
| dicturum. |