| Ex omni pecunia quam aratoribus solvere debuisti certis | 2.3.181.1 |
| nominibus deductiones fieri solebant, primum pro specta- | |
| tione et collybo, deinde pro nescio quo cerario. Haec | |
| omnia, iudices, non rerum certarum, sed furtorum improbis- | |
| simorum sunt vocabula. Nam collybus esse qui potest, | 5 |
| cum utuntur omnes uno genere nummorum? Cerarium | |
| vero—quid? quo modo hoc nomen ad rationes magistra- | |
| tus, quo modo ad pecuniam publicam adlatum est? Nam | |
| illud genus tertium deductionis erat eius modi, quasi non | |
| modo liceret sed etiam oporteret, nec solum oporteret sed | 10 |
| plane necesse esset. Scribae nomine de tota pecunia binae | |
| quinquagesimae detrahebantur. Quis tibi hoc concessit, | |
| quae lex, quae senatus auctoritas, quae porro aequitas, ut | |
| tantam pecuniam scriba tuus auferret sive de aratorum | |
| bonis sive de populi Romani vectigalibus? Nam si potest | 182.1 |
| ista pecunia sine aratorum iniuria detrahi, populus Roma- | |
| nus habeat, in tantis praesertim aerari angustiis; sin autem | |
| et populus Romanus voluit, et aequum est ita solvi aratori- | |
| bus, tuus apparitor parva mercede populi conductus de | 5 |
| aratorum bonis praedabitur? Et in hac causa scribarum | |
| ordinem in me concitabit Hortensius et eorum commoda | |
| a me labefactari atque oppugnari iura dicet? Quasi vero | |
| hoc scribis ullo exemplo sit aut ullo iure concessum. Quid | |
| ego vetera repetam aut quid eorum scribarum mentionem | 10 |
| faciam quos constat sanctissimos homines atque innocen- | |
| tissimos fuisse? Non me fugit, iudices, vetera exempla pro | |
| fictis fabulis iam audiri atque haberi: in his temporibus | |
| versabor miseris ac perditis. Nuper, Hortensi, quaestor | |
| fuisti. Quid tui scribae fecerint, tu potes dicere: ego de | 15 |
| meis hoc dico, cum in eadem ista Sicilia pro frumento | |
| pecuniam civitatibus solverem et mecum duos frugalissimos | |
| homines scribas haberem, L. Mamilium et L. Sergium, non | |
| modo istas duas quinquagesimas, sed omnino nummum | |
| nullum cuiquam esse deductum. Dicerem hoc mihi totum | 20 |
| esse attribuendum, iudices, si illi umquam hoc a me postu- | |
| lassent, si umquam omnino cogitassent. Quam ob rem | 183.1 |
| enim scriba deducat, ac non potius mulio qui advexerit, | |
| tabellarius cuius adventu certiores facti petiverunt, praeco | |
| qui adire iussit, viator aut Venerius qui fiscum sustulit? | |
| Quae pars operae aut opportunitatis in scriba est cur ei non | 5 |
| modo merces tanta detur, sed cur cum eo tantae pecuniae | |
| partitio fiat? 'Ordo est honestus.' Quis negat, aut quid | |
| ea res ad hanc rem pertinet? Est vero honestus, quod | |
| eorum hominum fidei tabulae publicae periculaque magi- | |
| stratuum committuntur. Itaque ex his scribis qui digni sunt | 10 |
| illo ordine, patribus familias, viris bonis atque honestis, per- | |
| contamini quid sibi istae quinquagesimae velint: iam omni- | |
| bus intellegetis novam rem totam atque indignam videri. | |
| Ad eos me scribas revoca, si placet, noli hos colligere, qui | 184.1 |
| nummulis corrogatis de nepotum donis ac de scaenicorum | |
| corollariis, cum decuriam emerunt, ex primo ordine explo- | |
| sorum in secundum ordinem civitatis se venisse dicunt. | |
| Eos scribas tecum disceptatores huius criminis habebo qui | 5 |
| istos scribas esse moleste ferunt. Tametsi cum in eo or- | |
| dine videamus esse multos non idoneos, qui ordo industriae | |
| propositus est et dignitati, mirabimur turpis aliquos ibi | |
| esse quo cuivis pretio licet pervenire? Tu ex pecunia pu- | |
| blica HS terdeciens scribam tuum permissu tuo cum abstu- | 10 |
| lisse fateare, reliquam tibi ullam defensionem putas esse? | |
| hoc quemquam ferre posse, hoc quemquam denique nunc | |
| tuorum advocatorum animo aequo audire arbitrare, qua in | |
| civitate C. Catoni, consulari homini, clarissimo viro, HS | |
| viii lis aestimata sit, in eadem civitate apparitori tuo esse | 15 |
| concessum ut HS terdeciens uno nomine auferret? |