| Hinc ille est anulus aureus quo tu istum in contione | 2.3.185.1 |
| donasti; quae tua donatio singulari impudentia nova Siculis | |
| omnibus, mihi vero etiam incredibilis videbatur. Saepe | |
| enim nostri imperatores superatis hostibus, optime re pu- | |
| blica gesta, scribas suos anulis aureis in contione donarunt: | 5 |
| tu vero quibus rebus gestis, quo hoste superato contionem | |
| donandi causa advocare ausus es? Neque enim solum | |
| scribam tuum anulo, sed etiam virum fortissimum ac tui | |
| dissimillimum, Q. Rubrium, excellentem virtute auctoritate | |
| copiis, corona et phaleris et torque donasti, M. Cossutium, | 10 |
| sanctissimum virum atque honestissimum, M. Castricium, | |
| summo splendore ingenio gratia praeditum. Quid haec | 186.1 |
| sibi horum trium civium Romanorum dona voluerunt? | |
| Siculos praeterea potentissimos nobilissimosque donasti, qui | |
| non, quem ad modum sperasti, tardiores fuerunt, sed orna- | |
| tiores tuo iudicio ad testimonia dicenda venerunt. Quibus | 5 |
| ex hostium spoliis, de qua victoria, qua ex praeda aut | |
| manubiis haec abs te donatio constituta est? an quod te | |
| praetore paucorum adventu myoparonum classis pulcher- | |
| rima, Siciliae praesidium propugnaculumque provinciae, | |
| piratarum manibus incensa est? an quod ager Syracusanus | 10 |
| praedonum incendiis te praetore vastatus est? an quod | |
| forum Syracusanum nauarchorum sanguine redundavit? an | |
| quod in portu Syracusano piraticus myoparo navigavit? | |
| Nihil possum reperire quam ob rem te in istam amentiam | |
| incidisse arbitrer, nisi forte id egisti ut hominibus ne obli- | 15 |
| visci quidem rerum tuarum [male gestarum] liceret. | |
| Anulo est aureo scriba donatus, et ad eam donationem | 187.1 |
| contio est advocata. Quod erat os tuum, cum videbas in | |
| contione eos homines quorum ex bonis istum anulo aureo | |
| donabas, qui ipsi anulos aureos posuerant liberisque suis | |
| detraxerant, ut esset unde scriba tuus hoc tuum munus ac | 5 |
| beneficium tueretur? quae porro praefatio tuae donationis | |
| fuit? Illa scilicet vetus atque imperatoria, Qvandoqve tv | |
| qvidem in proelio, in bello, in re militari—cuius ne | |
| mentio quidem te praetore ulla facta est: an illa, Qvando- | |
| qve tv nvlla vmqvam mihi in cvpiditate ac tvrpitv- | 10 |
| dine defvisti omnibvsqve in isdem flagitiis mecvm et | |
| in legatione et in praetvra et hic in Sicilia versatvs | |
| es, ob eas res te, qvoniam re locvpletavi, hoc anvlo | |
| avreo dono? Vera haec fuisset oratio; neque enim iste | |
| anulus aureus abs te datus istum virum fortem, sed homi- | 15 |
| nem locupletem esse declarat. Ita eundem anulum ab alio | |
| datum testem virtutis duceremus, abs te donatum comitem | |
| pecuniae iudicamus. |