| Dictum, iudices, est de decumano frumento, dictum de | 2.3.188.1 |
| empto, extremum reliquum est de aestimato; quod cum | |
| magnitudine pecuniae tum iniuriae genere quemvis debet | |
| commovere, tum vero eo magis quod ad hoc crimen non | |
| ingeniosa aliqua defensio sed improbissima confessio com- | 5 |
| paratur. Nam cum ex senatus consulto et ex legibus | |
| frumentum in cellam ei sumere liceret idque frumentum | |
| senatus ita aestimasset, quaternis HS tritici modium, binis | |
| hordei, iste <hordei> numero ad summam tritici adiecto tritici | |
| modios singulos cum aratoribus denariis ternis aestimavit. | 10 |
| Non est in hoc crimen, Hortensi, ne forte ad hoc meditere, | |
| multos saepe viros bonos et fortis et innocentis cum aratori- | |
| bus et cum civitatibus frumentum, in cellam quod sumi | |
| oporteret, aestimasse et pecuniam pro frumento abstulisse. | |
| Scio quid soleat fieri, scio quid liceat; nihil quod antea | 15 |
| fuerit in consuetudine bonorum nunc in istius facto repre- | |
| henditur; hoc reprehendo, quod, cum in Sicilia HS binis | 189.1 |
| tritici modius esset, ut istius epistula ad te missa declarat, | |
| summum HS ternis, id quod et testimoniis omnium et | |
| tabulis aratorum planum factum antea est, tum iste pro | |
| tritici modiis singulis ternos ab aratoribus denarios exegit; | 5 |
| hoc crimen est, ut intellegas non ex aestimatione neque ex | |
| ternis denariis pendere crimen, sed ex coniunctione annonae | |
| atque aestimationis. | |
| Etenim haec aestimatio nata est initio, iudices, non ex | |
| praetorum aut consulum, sed ex civitatum et aratorum | 10 |
| commodo. Nemo enim fuit initio tam impudens qui, cum | |
| frumentum deberetur, pecuniam posceret. Certe hoc ab | |
| aratore primum est profectum, aut ab ea civitate cui im- | |
| perabatur; cum aut frumentum vendidisset aut servare | |
| vellet aut in eum locum quo imperabatur portare nollet, | 15 |
| petivit in benefici loco et gratiae ut sibi pro frumento | |
| quanti frumentum esset dare liceret. Ex huiusce modi | |
| principio atque ex liberalitate et accommodatione magi- | |
| stratuum consuetudo aestimationis introducta est. Secuti | 190.1 |
| sunt avariores magistratus, qui tamen in avaritia sua non | |
| solum viam quaestus invenerunt, verum etiam exitum ac | |
| rationem defensionis. Instituerunt semper in ultima ac | |
| difficillima ad portandum loca frumentum imperare, ut | 5 |
| vecturae difficultate ad quam vellent aestimationem per- | |
| venirent. In hoc genere facilior est existimatio quam | |
| reprehensio, ideo quod eum qui hoc facit avarum possumus | |
| existimare, crimen in eo constituere non tam facile possumus, | |
| quod videtur concedendum magistratibus nostris esse ut iis | 10 |
| quo loco velint frumentum accipere liceat. Itaque hoc est | |
| quod multi fortasse fecerunt, sed ita multi ut ii quos inno- | |
| centissimos meminimus aut audivimus non fecerint. |