| Quaero nunc abs te, Hortensi, cum utrisne tandem istius | 2.3.191.1 |
| factum collaturus es? Cum iis, credo, qui benignitate ad- | |
| ducti per beneficium et gratiam civitatibus concesserunt ut | |
| nummos pro frumento darent. Ita credo petisse ab isto | |
| aratores ut, cum HS ternis tritici modium vendere non | 5 |
| possent, pro singulis modiis ternos denarios dare liceret. | |
| An quoniam hoc non audes dicere, illuc confugies, ve- | |
| cturae difficultate adductus ternos denarios dare maluisse? | |
| Cuius vecturae? quo ex loco in quem locum ne portarent? | |
| Philomelio Ephesum? Video quid inter annonam interesse | 10 |
| soleat, video quot dierum via sit, video Philomeliensibus | |
| expedire, quanti Ephesi sit frumentum, dare potius in | |
| Phrygia quam Ephesum portare aut ad emendum frumen- | |
| tum Ephesum pecuniam et legatos mittere. In Sicilia vero | 192.1 |
| quid eius modi est? Henna mediterranea est maxime. | |
| Coge ut ad aquam tibi, id quod summi iuris est, frumentum | |
| Hennenses admetiantur vel Phintiam vel Halaesam vel | |
| Catinam, loca inter se maxime diversa: eodem die quo | 5 |
| iusseris deportabunt. Tametsi ne vectura quidem est opus. | |
| Nam totus quaestus hic, iudices, aestimationis ex annonae | |
| natus est varietate. Hoc enim magistratus in provincia | |
| adsequi potest, ut ibi accipiat ubi est carissimum. Ideo | |
| valet ista ratio aestimationis in Asia, valet in Hispania, | 10 |
| valet in iis provinciis in quibus unum pretium frumento | |
| esse non solet: in Sicilia vero quid cuiusquam intererat | |
| quo loco daret? neque enim portandum erat, et, quo | |
| quisque vehere iussus esset, ibi tantidem frumentum eme- | |
| ret quanti domi vendidisset. Quam ob rem, si vis, Hor- | 193.1 |
| tensi, docere aliquid ab isto simile in aestimatione atque | |
| a ceteris esse factum, doceas oportebit aliquo in loco | |
| Siciliae praetore Verre ternis denariis tritici modium fuisse. |