| Vide quam tibi defensionem patefecerim, quam iniquam | 2.3.193.5 |
| in socios, quam remotam ab utilitate rei publicae, quam | |
| seiunctam a voluntate ac sententia legis. Tu, cum tibi | |
| ego frumentum in meis agris atque in mea civitate, denique | |
| cum in iis locis in quibus es, versaris, rem geris, provinciam | |
| administras, paratus sim dare, angulum mihi aliquem eligas | 10 |
| provinciae reconditum ac derelictum? iubeas ibi me metiri | |
| quo portare non expediat, ubi emere non possim? Im- | 194.1 |
| probum facinus, iudices, non ferendum, nemini lege con- | |
| cessum, sed fortasse adhuc in nullo etiam vindicatum! | |
| Tamen ego hoc, quod ferri nego posse, Verri, iudices, con- | |
| cedo et largior. Si ullo in loco eius provinciae frumentum | 5 |
| tanti fuit quanti iste aestimavit, hoc crimen in istum reum | |
| valere oportere non arbitror. Verum enim vero, cum esset | |
| HS binis aut etiam ternis quibusvis in locis provinciae, | |
| duodenos sestertios exegisti. Si mihi tecum neque de | |
| annona neque de aestimatione tua potest esse controversia, | 10 |
| quid sedes, quid exspectas, quid defendis? utrum tibi | |
| pecuniae coactae conciliatae videntur adversus leges, ad- | |
| versus rem publicam cum maxima sociorum iniuria, an | |
| vero id recte, ordine, e re publica, sine cuiusquam iniuria | |
| factum esse defendis? | 15 |
| Cum tibi senatus ex aerario pecuniam prompsisset et | 195.1 |
| singulos tibi denarios adnumerasset quos tu pro singulis | |
| modiis aratoribus solveres, quid facere debuisti? Si quod | |
| L. Piso ille Frugi, qui legem de pecuniis repetundis primus | |
| tulit, cum emisses quanti esset, quod superaret pecuniae | 5 |
| rettulisses; si ut ambitiosi homines aut benigni, cum pluris | |
| senatus aestimasset quam quanti esset annona, ex senatus | |
| aestimatione, non ex annonae ratione solvisses; sin, ut | |
| plerique faciunt, in quo erat aliqui quaestus, sed is honestus | |
| atque concessus, frumentum, quoniam vilius erat, ne | 10 |
| emisses, sumpsisses id nummorum quod tibi senatus cellae | |
| nomine concesserat. |