| Hoc vero quid est? quam habet rationem non quaero | 2.3.195.13 |
| aequitatis, sed ipsius improbitatis atque impudentiae? | |
| Neque enim est fere quicquam quod homines palam facere | 15 |
| audeant in magistratu quamvis improbe, quin eius facti si | |
| non bonam, at aliquam rationem adferre soleant. Hoc | 196.1 |
| quid est? Venit praetor; frumentum, inquit, me abs te | |
| emere oportet. Optime. Modium denario. Benigne ac | |
| liberaliter; nam ego ternis HS non possum vendere. Mihi | |
| frumentum non opus est, nummos volo. Nam sperabam, | 5 |
| inquit arator, me ad denarios perventurum; sed, si ita | |
| necesse est, quanti frumentum sit considera. Video esse | |
| binis HS. Quid ergo a me tibi nummorum dari potest, | |
| cum senatus tibi quaternos HS dederit? Quid poscit? | |
| Attendite et, vos quaeso, simul, iudices, aequitatem prae- | 10 |
| toris attendite. Quaternos HS, quos mihi senatus decrevit | 197.1 |
| et ex aerario dedit, ego habebo et in cistam transferam de | |
| fisco. Quid postea? quid? Pro singulis modiis, quos tibi | |
| impero, tu mihi octonos HS dato. Qua ratione? Quid | |
| quaeris rationem? non tantam rationem res habet quantam | 5 |
| utilitatem atque praedam. Dic, dic, inquit ille, planius. | |
| Senatus te voluit mihi nummos, me tibi frumentum dare: | |
| tu eos nummos quos mihi senatus dare voluit ipse habebis; | |
| a me, cui singulos denarios a te dari oportuit, binos auferes et | |
| huic praedae ac direptioni cellae nomen impones? Haec | 198.1 |
| deerat iniuria et haec calamitas aratoribus te praetore qua | |
| reliquis fortunis omnibus everterentur. Nam quid esse | |
| reliqui poterat ei qui per hanc iniuriam non modo fructum | |
| omnem amitteret, sed etiam omne instrumentum vendere | 5 |
| cogeretur? Quonam se verteret? ex quo fructu nummos | |
| quos tibi daret inveniret? Decumarum nomine tantum | |
| erat ablatum quantum voluntas tulerat Aproni: pro alteris | |
| decumis emptoque frumento aut nihil datum aut tantum | |
| datum quantum reliqui scribae fecerant, aut ultro etiam, id | 10 |
| quod didicistis, ablatum. Cogantur etiam nummi ab ara- | |
| tore? quo modo, quo iure, quo exemplo? Nam cum | |
| fructus diripiebantur aratorum atque omni lacerabantur | |
| iniuria, videbatur id perdere arator quod aratro ipse quae- | |
| sisset, in quo elaborasset, quod agri segetesque extulissent; | 15 |
| quibus iniuriis gravissimis tamen illud erat miserum solacium, | 199.1 |
| quod id perdere videbatur quod alio praetore eodem ex | |
| agro reparare posset. Nummos vero ut det arator quos non | |
| exarat, quos non aratro ac manu quaerit, boves et aratrum | |
| ipsum atque omne instrumentum vendat necesse est. Non | 5 |
| enim debetis hoc cogitare: habet idem in nummis, habet in | |
| urbanis praediis. Nam cum aratori aliquid imponitur, non | |
| hominis si quae sunt praeterea facultates, sed arationis | |
| ipsius vis ac ratio consideranda est, quid ea sustinere, quid | |
| pati, quid efficere possit ac debeat; quamquam illi quoque | 10 |
| homines sunt ab isto omni ratione exinaniti ac perditi, tamen | |
| hoc vobis est statuendum, quid aratorem ipsum arationis | |
| nomine muneris in rem publicam fungi ac sustinere velitis. | |
| Imponitis decumas, patiuntur; alteras, temporibus vestris | |
| serviendum putant; dent emptum praeterea; dabunt, si | 15 |
| voletis. Haec quam sint gravia, et quid his rebus detractis | 200.1 |
| possit ad dominos puri ac reliqui pervenire, credo vos ex | |
| vestris impensis, ex vestris rebus rusticis coniectura adsequi | |
| posse. Addite nunc eodem istius edicta, instituta, iniurias; | |
| addite Aproni Veneriorumque servorum in agro decumano | 5 |
| regna ac rapinas. Quamquam haec omitto: de cella loquor. | |
| Placet vobis in cellam magistratibus vestris frumentum | |
| Siculos gratis dare? Quid hoc indignius, quid iniquius? | |
| Atque hoc scitote aratoribus Verre praetore optandum | |
| ac petendum fuisse. | 10 |