Sositheus est Entellinus, homo cum primis prudens et 2.3.200.11
domi nobilis, cuius verba audietis, qui ad hoc iudicium
legatus publice cum Artemone et Menisco, primariis viris,
missus est. Is cum in senatu Entellino multa mecum de
istius iniuriis ageret, hoc dixit: si hoc de cella atque hac 15
aestimatione concederetur, velle Siculos senatui polliceri
frumentum in cellam gratis, ne posthac tantas pecunias
magistratibus nostris decerneremus. Perspicere vos certo 201.1
scio Siculis quanto opere hoc expediat non ad aequitatem
condicionis, sed ad minima malorum eligenda. Nam qui
mille modium Verri suae partis in cellam gratis dedisset,
duo milia nummum aut summum tria dedisset, idem nunc 5
pro eodem numero frumenti HS viii dare coactus est. Hoc
arator adsequi per triennium certe fructu suo non potuit:
vendiderit instrumentum necesse est. Quodsi hoc munus
et hoc vectigal aratio tolerare, hoc est Sicilia ferre ac pati
potest, populo Romano ferat potius quam nostris magi- 10
stratibus. Magna est enim pecunia, magnum praeclarumque
vectigal, si modo id salva provincia, si sine iniuria sociorum
percipere possumus. Nihil detraho magistratibus; tan-
tundem detur in cellam quantum semper datum est; quod
praeterea Verres imperat, id, si facere non possunt, recusent; 15
si possunt, populi Romani potius hoc sit vectigal quam
praeda praetoris. Deinde cur in uno genere solo frumenti 202.1
ista aestimatio constituatur, si est aequa et ferenda? Debet
populo Romano Sicilia decumas; det pro singulis modiis
tritici ternos denarios, sibi habeat frumentum. Data tibi
est pecunia, Verres, una qua frumentum tibi emeres in 5
cellam, altera qua frumentum emeres a civitatibus quod
Romam mitteres. Tibi datam pecuniam domi retines, et
praeterea pecuniam permagnam tuo nomine aufers; fac
idem in eo frumento quod ad populum Romanum pertinet;
exige eadem aestimatione pecuniam a civitatibus, et refer 10
quam accepisti: iam refertius erit aerarium populi Romani
quam umquam fuit. 'At enim istam rem in publico fru- 203.1
mento Sicilia non ferret, hanc rem in meo frumento tulit.'
Proinde quasi aut aequior sit ista aestimatio in tuo quam in
populi Romani commodo, aut ea res quam ego dico et ea
quam tu fecisti inter se genere iniuriae, non magnitudine 5
pecuniae differat.