| Verum istam ipsam cellam ferre nullo modo possunt: | 2.3.203.7 |
| ut omnia remittantur, ut omnibus iniuriis et calamitatibus | |
| quas te praetore tulerunt in posterum liberentur, istam se | |
| cellam atque istam aestimationem negant ullo modo ferre | 10 |
| posse. Multa Sosippus Agrigentinus apud Cn. Pompeium | 204.1 |
| consulem nuper, homo disertissimus et omni doctrina et | |
| virtute ornatissimus, pro tota Sicilia de aratorum miseriis | |
| graviter et copiose dixisse ac deplorasse dicitur; ex quibus | |
| hoc iis qui aderant,—nam magno conventu acta res est,— | 5 |
| indignissimum videbatur, qua in re senatus optime ac | |
| benignissime cum aratoribus egisset, large liberaliterque | |
| aestimasset, in ea re praedari praetorem, bonis everti ara- | |
| tores, et id non modo fieri sed ita fieri quasi liceat con- | |
| cessumque sit. | 10 |
| Quid ad haec Hortensius? falsum esse crimen? Hoc | 205.1 |
| numquam dicet. Non magnam hac ratione pecuniam | |
| captam? Ne id quidem dicet. Non iniuriam factam | |
| Siculis atque aratoribus? Qui poterit dicere? Quid igi- | |
| tur dicet? Fecisse alios. Quid est hoc? utrum crimini | 5 |
| defensio an comitatus exsilio quaeritur? Tu in hac re | |
| publica atque in hac hominum libidine et, ut adhuc habuit | |
| se status iudiciorum, etiam licentia, non ex iure, non ex | |
| aequitate, non ex lege, non ex eo quod oportuerit, non ex | |
| eo quod licuerit, sed ex eo quod aliqui fecerit, id quod | 10 |
| reprehenditur recte factum esse defendes? Fecerunt alii | 206.1 |
| quidem aliquam multa; cur in hoc uno crimine isto genere | |
| defensionis uteris? Sunt quaedam omnino in te singularia, | |
| quae in nullum hominem alium dici neque convenire possint, | |
| quaedam tibi cum multis communia. Ergo, ut omittam | 5 |
| tuos peculatus, ut ob ius dicendum pecunias acceptas, ut | |
| eius modi cetera quae forsitan alii quoque etiam fecerint, | |
| illud in quo te gravissime accusavi, quod ob iudicandam | |
| rem pecuniam accepisses, eadem ista ratione defendes, | |
| fecisse alios? Vt ego adsentiar orationi, defensionem | 10 |
| tamen non probabo. Potius enim te damnato ceteris | |
| angustior locus improbitatis defendendae relinquetur, quam | |
| te absoluto alii quod audacissime fecerunt recte fecisse | |
| existimentur. |