| Lugent omnes provinciae, queruntur omnes liberi populi, | 2.3.207.1 |
| regna denique etiam omnia de nostris cupiditatibus et | |
| iniuriis expostulant; locus intra Oceanum iam nullus est | |
| neque tam longinquus neque tam reconditus quo non per | |
| haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque per- | 5 |
| vaserit; sustinere iam populus Romanus omnium nationum | |
| non vim, non arma, non bellum, sed luctum, lacrimas, queri- | |
| monias non potest. In eius modi re ac moribus, si is qui | |
| erit adductus in iudicium, cum manifestis in flagitiis tene- | |
| bitur, alios eadem fecisse dicet, illi exempla non deerunt: | 10 |
| rei publicae salus deerit, si improborum exemplis improbi | |
| iudicio ac periculo liberabuntur. Placent vobis hominum | 208.1 |
| mores? placet ita geri magistratus ut geruntur? placet | |
| socios sic tractari, quod restat, ut per haec tempora tractatos | |
| videtis? Cur haec a me opera consumitur? quid sedetis? | |
| cur non in media oratione mea consurgitis atque disceditis? | 5 |
| Vultis autem istorum audacias ac libidines aliqua ex parte | |
| resecare? Desinite dubitare utrum sit utilius propter | |
| multos improbos uni parcere, an unius improbi supplicio | |
| multorum improbitatem coercere. | |
| Tametsi quae ista sunt exempla multorum? Nam cum | 209.1 |
| in causa tanta, cum in crimine maximo dici a defensore | |
| coeptum est factitatum esse aliquid, exspectant ii qui | |
| audiunt exempla ex vetere memoria, ex monumentis ac | |
| litteris, plena dignitatis, plena antiquitatis; haec enim pluri- | 5 |
| mum solent et auctoritatis habere ad probandum et iu- | |
| cunditatis ad audiendum. Africanos mihi et Catones et | |
| Laelios commemorabis et eos fecisse idem dices? Quam- | |
| vis res mihi non placeat, tamen contra hominum auctori- | |
| tatem pugnare non potero. An, cum eos non poteris, | 10 |
| proferes hos recentis, Q. Catulum patrem, C. Marium, | |
| Q. Scaevolam, M. Scaurum, Q. Metellum? qui omnes | |
| provincias habuerunt et frumentum cellae nomine impera- | |
| verunt. Magna est hominum auctoritas, et tanta ut | |
| etiam delicti suspicionem tegere possit. Non habes ne ex | 210.1 |
| his quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem | |
| istius aestimationis. Quo me igitur aut ad quae exempla | |
| revocas? Ab illis hominibus, qui tum versati sunt in re | |
| publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio | 5 |
| gravis habebatur et iudicia severa fiebant, ad hanc homi- | |
| num libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid | |
| exempli populus Romanus statui putat oportere, ab iis tu | |
| defensionis exempla quaeris? Non fugio ne hos quidem | |
| mores, dum modo ex his ea quae probat populus Romanus | 10 |
| exempla, non ea quae condemnat sequamur. Non circum- | |
| spiciam, non quaeram foris: habeo iudices tecum principes | |
| civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate | |
| sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissi- | |
| morumque hominum, de quibus antea dixi, numero repo- | 15 |
| nantur. Exempla quaerimus, et ea non antiqua. Modo | 211.1 |
| uterque horum exercitum habuit. Quaere, Hortensi, quo- | |
| niam te recentia exempla delectant, quid fecerint. Itane | |
| vero? Q. Catulus frumento est usus, pecuniam non coegit; | |
| P. Servilius quinquennium exercitui cum praeesset et ista | 5 |
| ratione innumerabilem pecuniam facere cum posset, non | |
| statuit sibi quicquam licere quod non patrem suum, non | |
| avum Q. Metellum, clarissimum hominem, facere vidisset: | |
| C. Verres reperietur qui, quicquid expediat, id licere dicat? | |
| quod nemo nisi improbus fecerit, id aliorum exemplo se | 10 |
| fecisse defendat? |