| At in Sicilia factitatum est. Quae est ista condicio | 2.3.211.12 |
| Siciliae? cur quae optimo iure propter vetustatem, fideli- | |
| tatem, propinquitatem esse debet, huic praecipua lex iniuriae | |
| definitur? Sed in ista ipsa Sicilia non quaeram exemplum | 212.1 |
| foris: hoc ipso ex consilio utar exemplis. C. Marcelle, | |
| te appello. Siciliae provinciae, cum esses pro consule, | |
| praefuisti: num quae in tuo imperio pecuniae cellae nomine | |
| coactae sunt? Neque ego hoc in tua laude pono: alia | 5 |
| sunt tua facta atque consilia summa laude digna, quibus | |
| illam tu provinciam adflictam et perditam erexisti atque re- | |
| creasti; nam hoc de cella ne Lepidus quidem fecerat, cui | |
| tu successisti. Quae sunt tibi igitur exempla in Sicilia | |
| cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne | 10 |
| Lepidi quidem potes defendere? An me ad M. Antoni | 213.1 |
| aestimationem frumenti exactionemque pecuniae revoca- | |
| turus es? 'Ita,' inquit, 'ad Antoni'; hoc enim mihi | |
| significasse et adnuisse visus est. Ex omnibus igitur po- | |
| puli Romani praetoribus, consulibus, imperatoribus M. An- | 5 |
| tonium delegisti, et eius unum improbissimum factum, | |
| quod imitarere! Et hic utrum mihi difficile est dicere an | |
| his existimare ita se in isto infinito imperio M. Antonium | |
| gessisse ut multo isti perniciosius sit dicere se in re impro- | |
| bissima voluisse Antonium imitari quam si posset defendere | 10 |
| nihil in vita se M. Antoni simile fecisse? Homines in | |
| iudiciis ad crimen defendendum non quid fecerit quispiam | |
| proferre solent, sed quid probarit. Antonium, cum multa | |
| contra sociorum salutem, multa contra utilitatem provincia- | |
| rum et faceret et cogitaret, in mediis eius iniuriis et cupidi- | 15 |
| tatibus mors oppressit. Tu mihi, quasi eius omnia facta | |
| atque consilia senatus, populus, iudices comprobarint, ita | |
| M. Antoni exemplo istius audaciam defendis? |