| At idem fecit Sacerdos. Hominem innocentem et | 2.3.214.1 |
| summa prudentia praeditum nominas; sed tum idem fe- | |
| cisse erit existimandus si eodem consilio fecerit. Nam | |
| genus aestimationis ipsum a me numquam est reprehensum, | |
| sed eius aequitas aratorum commodo et voluntate perpen- | 5 |
| ditur. Non potest reprehendi ulla aestimatio quae aratori | |
| non modo incommoda non est sed etiam grata est. Sa- | |
| cerdos ut in provinciam venit, frumentum in cellam impera- | |
| vit. Cum esset ante novum tritici modius denariis v, | |
| petiverunt ab eo civitates ut aestimaret. Remissior ali- | 10 |
| quanto eius fuit aestimatio quam annona; nam aestimavit | |
| denariis iii. Vides eandem aestimationem propter tem- | |
| poris dissimilitudinem in illo laudis causam habere, in te | |
| criminis, in illo benefici, in te iniuriae. Eodem tempore | 215.1 |
| praetor Antonius iii denariis aestimavit post messem, | |
| summa in vilitate, cum aratores frumentum dare gratis | |
| mallent, et aiebat se tantidem aestimasse quanti Sacer- | |
| dotem, neque mentiebatur; sed eadem ista aestimatione | 5 |
| alter sublevarat aratores, alter everterat. Quod nisi omnis | |
| frumenti ratio ex temporibus esset et annona, non ex | |
| numero neque ex summa consideranda, numquam tam grati | |
| hi sesquimodii, Q. Hortensi, fuissent, quos tu cum ad men- | |
| surae tam exiguam rationem populo Romano in capita | 10 |
| descripsisses, gratissimum omnibus fecisti; caritas enim | |
| annonae faciebat ut istuc, quod re parvum videtur, tempore | |
| magnum videretur. Idem istuc si in vilitate populo Ro- | |
| mano largiri voluisses, derisum tuum beneficium esset atque | |
| contemptum. | 15 |
| Noli igitur dicere istum idem fecisse quod Sacerdotem, | 216.1 |
| quoniam non eodem tempore neque simili fecit annona: | |
| dicito potius, quoniam habes auctorem idoneum, quod | |
| Antonius uno adventu et vix menstruis cibariis fecerit, id | |
| istum per triennium fecisse, et istius innocentiam M. An- | 5 |
| toni facto atque auctoritate defendito. Nam de Sex. qui- | |
| dem Peducaeo, fortissimo atque innocentissimo viro, quid | |
| dicetis? de quo quis umquam arator questus est? aut quis | |
| non ad hoc tempus innocentissimam omnium diligentissi- | |
| mamque praeturam illius hominis existimat? Biennium | 10 |
| provinciam obtinuit. Cum alter annus in vilitate, alter in | |
| summa caritate fuerit, num aut in vilitate nummum arator | |
| quisquam dedit aut in caritate de aestimatione frumenti | |
| questus est? At uberiora cibaria facta sunt caritate. | |
| Credo; neque id est novum neque reprehendendum. Modo | 217.1 |
| C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari inno- | |
| centia praeditum, propter caritatem frumenti quae fuerat | |
| in Macedonia permagnam ex cibariis pecuniam deportare. | |
| Quam ob rem non ego invideo commodis tuis, si quae ad | 5 |
| te lege venerunt: iniuriam queror, improbitatem coarguo, | |
| avaritiam in crimen et in iudicium voco. |