| Quodsi suspiciones inicere velitis ad pluris homines et | 2.3.217.8 |
| ad pluris provincias crimen hoc pertinere, non ego istam | |
| defensionem vestram pertimescam, sed me omnium provin- | 10 |
| ciarum defensorem esse profitebor. Etenim hoc dico, et | |
| magna voce dico, Vbicumque hoc factum est, improbe | |
| factum est; quicumque hoc fecit, supplicio dignus est. | |
| Nam, per deos immortalis, videte, iudices, et prospicite | 218.1 |
| animis quid futurum sit. Multi magnas pecunias ab invitis | |
| civitatibus atque ab invitis aratoribus ista ratione cellae | |
| nomine coegerunt,—omnino ego neminem video praeter | |
| istum, sed do hoc vobis et concedo, esse multos: in hoc | 5 |
| homine rem adductam in iudicium videtis. Quid facere | |
| potestis? utrum, cum iudices sitis de pecunia capta con- | |
| ciliata, tantam pecuniam captam neglegere, an, cum lex | |
| sociorum causa rogata sit, sociorum querimonias non au- | |
| dire? Verum hoc quoque vobis remitto; neglegite prae- | 219.1 |
| terita, si vultis; sed ne reliquas spes turbetis atque omnis | |
| provincias evertatis, id providete, ne avaritiae, quae ante- | |
| hac occultis itineribus atque angustis uti solebat, auctoritate | |
| vestra viam patefaciatis inlustrem atque latam. Nam si | 5 |
| hoc probatis et si licere pecunias isto nomine capi iudicatis, | |
| certe hoc, quod adhuc nemo nisi improbissimus fecit, post- | |
| hac nemo nisi stultissimus non faciet. Improbi sunt qui | |
| pecunias contra leges cogunt, stulti qui quod licere iudica- | |
| tum est praetermittunt. Deinde, iudices, videte, quam | 220.1 |
| infinitam sitis hominibus licentiam pecuniarum eripien- | |
| darum daturi. Si, ternos denarios qui coegit erit absolutus, | |
| quaternos, quinos, denos denique aut vicenos coget alius. | |
| Quae erit reprehensio? in quo primum iniuriae gradu resi- | 5 |
| stere incipiet severitas iudicis? quotus erit iste denarius qui | |
| non sit ferendus, et in quo primum aestimationis iniquitas | |
| atque improbitas reprehendatur? Non enim a vobis | |
| summa, sed genus aestimationis erit comprobatum, neque | |
| hoc potestis iudicare, ternis denariis aestimare licere, denis | 10 |
| non licere. Vbi enim semel ab annonae ratione et ab | |
| aratorum voluntate res ad praetoris libidinem translata est, | |
| non est iam in lege neque in officio, sed in voluntate homi- | |
| num atque avaritia positus modus aestimandi. Quapropter, | |
| si vos semel in iudicando finem aequitatis et legis transie- | 15 |
| ritis, scitote vos nullum ceteris in aestimando finem impro- | |
| bitatis et avaritiae reliquisse. |