| Videte igitur quam multa simul a vobis postulentur. | 2.3.221.1 |
| Absolvite eum qui se fateatur maximas pecunias cum summa | |
| sociorum iniuria cepisse. Non est satis: sunt alii quoque | |
| complures qui idem fecerint. Absolvite etiam illos, si qui | |
| sunt, ut uno iudicio quam plurimos improbos liberetis. Ne | 5 |
| id quidem satis est: facite ut ceteris posthac idem liceat. | |
| Licebit: adhuc parum est. Permittite ut liceat quanti | |
| quisque velit tanti aestimare. Permissum est: stultissimus | |
| quisque posthac minimo aestimabit. Videtis iam profecto, | |
| iudices, hac aestimatione a vobis comprobata neque modum | 10 |
| posthac avaritiae cuiusquam neque poenam improbitatis | |
| futuram. Quam ob rem quid agis, Hortensi? Consul es | 222.1 |
| designatus, provinciam sortiturus es; de aestimatione | |
| frumenti cum dices, sic te audiemus quasi id quod ab isto | |
| recte factum esse defendes te facturum profiteare, et quasi | |
| quod isti licitum esse dices vehementer cupias tibi licere. | 5 |
| Atqui, si id licebit, nihil est quod putetis quemquam | |
| posthac commissurum ut de pecuniis repetundis conde- | |
| mnari possit. Quantam enim quisque concupierit pecuniam, | |
| tantam licebit per cellae nomen aestimationis magnitudine | |
| consequatur. | 10 |
| At enim est quiddam quod, etiamsi palam in defendendo | 223.1 |
| non dicet Hortensius, tamen ita dicet ut vos id suspicari et | |
| cogitare possitis, pertinere hoc ad commodum senatorium, | |
| pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent, qui in provinciis | |
| cum potestate aut cum legatione se futuros aliquando arbi- | 5 |
| trentur. Praeclaros vero existimas iudices nos habere, | |
| quos alienis peccatis concessuros putes quo facilius ipsis | |
| peccare liceat. Ergo id volumus populum Romanum, id pro- | |
| vincias, id socios nationesque exteras existimare, si senatores | |
| iudicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae per sum- | 10 |
| mam iniuriam cogendae nullo modo posse reprehendi? | |
| Quod si ita est, quid possumus contra illum praetorem dicere | |
| qui cotidie templum tenet, qui rem publicam sistere negat | |
| posse nisi ad equestrem ordinem iudicia referantur? Quodsi | 224.1 |
| ille hoc unum agitare coeperit, esse aliquod genus cogendae | |
| pecuniae senatorium commune et iam prope concessum | |
| ordini, quo genere ab sociis maxima pecunia per summam | |
| iniuriam auferatur, neque id ullo modo senatoriis iudiciis | 5 |
| reprehendi posse, idque, dum equester ordo iudicarit, num- | |
| quam esse commissum, quis obsistet? quis erit tam cupidus | |
| vestri, tam fautor ordinis, qui de transferendis iudiciis possit | |
| recusare? |