| Atque utinam posset aliqua ratione hoc crimen quam- | 2.3.224.10 |
| vis falsa, modo humana atque usitata defendere: minore | |
| periculo vestro, minore periculo provinciarum omnium | |
| iudicaretis. Negaret hac aestimatione se usum, vos id | |
| credidissetis: homini credidisse, non factum comprobasse | |
| videremini. Nullo modo negare potest; urgetur a tota | 15 |
| Sicilia; nemo est ex tanto numero aratorum a quo pecunia | |
| cellae nomine non sit exacta. Vellem etiam hoc posset | 225.1 |
| dicere, nihil ad se istam rationem pertinere, per quaestores | |
| rem frumentariam esse administratam. Ne id quidem ei | |
| licet dicere, propterea quod ipsius litterae recitantur ad | |
| civitates de ternis denariis missae. Quae est igitur de- | 5 |
| fensio? 'Feci quod arguis; coegi pecunias maximas cellae | |
| nomine; sed hoc mihi licuit, vobis si prospicitis licebit.' | |
| Periculosum provinciis genus iniuriae confirmari iudicio, | |
| perniciosum nostro ordini populum Romanum existimare | |
| non posse eos homines qui ipsi legibus teneantur leges in | 10 |
| iudicando religiose defendere. Atque isto praetore, iudices, | |
| non solum aestimandi frumenti modus non fuit, sed ne | |
| imperandi quidem; neque enim id quod debebatur, sed | |
| quantum commodum fuit imperavit. Summam faciam | |
| vobis ex publicis litteris ac testimoniis civitatum frumenti | 15 |
| in cellam imperati: reperietis quinquiens tanto, iudices, | |
| amplius istum quam quantum in cellam ei sumere licitum | |
| sit civitatibus imperasse. Quid ad hanc impudentiam addi | |
| potest, si et aestimavit tanti ut homines ferre non possent, | |
| et tanto plus quam erat ei concessum legibus imperavit? | 20 |
| Quapropter cognita tota re frumentaria, iudices, iam | 226.1 |
| facillime perspicere potestis amissam esse populo Romano | |
| Siciliam, fructuosissimam atque opportunissimam provinciam, | |
| nisi eam vos istius damnatione recuperatis. Quid est enim | |
| Sicilia si agri cultionem sustuleris et si aratorum numerum | 5 |
| ac nomen exstinxeris? Quid autem potest esse in calami- | |
| tate residui quod non ad miseros aratores isto praetore per | |
| summam iniuriam ignominiamque pervenerit? quibus, cum | |
| decumas dare deberent, vix ipsis decumae relictae sunt; | |
| cum pecunia deberetur, soluta non est; cum optima aesti- | 10 |
| matione senatus frumentum eos in cellam dare voluisset, | |
| etiam instrumenta agrorum vendere coacti sunt. Dixi iam | 227.1 |
| antea, iudices, ut has omnis iniurias tollatis, tamen ipsam | |
| rationem arandi spe magis et iucunditate quadam quam | |
| fructu atque emolumento teneri. Etenim ad incertum | |
| casum et eventum certus quotannis labor et certus sumptus | 5 |
| impenditur. Annona porro pretium nisi in calamitate fruct- | |
| uum non habet; si autem ubertas in percipiendis fructibus | |
| fuit, consequitur vilitas in vendendis, ut aut male venden- | |
| dum intellegas, si bene processit, aut male perceptos fructus, | |
| si recte licet vendere. Totae autem res rusticae eius modi | 10 |
| sunt ut eas non ratio neque labor, sed res incertissimae, | |
| venti tempestatesque, moderentur. Hinc cum unae de- | |
| cumae lege et consuetudine detrahantur, alterae novis | |
| institutis propter annonae rationem imperentur, ematur | |
| praeterea frumentum quotannis publice, postremo etiam in | 15 |
| cellam magistratibus et legatis imperetur, quid aut quantum | |
| praeterea est quod aut liberum possit habere ille arator ac | |
| dominus in potestate suorum fructuum aut in ipsis fructibus | |
| solutum? Quodsi haec ferunt omnia, si potius vobis ac rei | 228.1 |
| publicae quam sibi et suis commodis opera sumptu labore | |
| deserviunt, etiamne haec nova debent edicta et imperia prae- | |
| torum et Aproni dominationem et Veneriorum servorum | |
| furta rapinasque ferre? etiamne frumentum pro empto | 5 |
| gratis dare? etiamne in cellam cum cupiant gratis dare | |
| ultro pecuniam grandem addere? etiamne haec tot detri- | |
| menta atque damna cum maximis iniuriis contumeliisque | |
| perferre? Itaque haec, iudices, quae pati nullo modo | |
| potuerunt non pertulerunt. Arationes omnis tota Sicilia | 10 |
| desertas atque a dominis relictas esse cognoscitis; neque | |
| quicquam aliud agitur hoc iudicio nisi ut antiquissimi | |
| socii et fidelissimi, Siculi, coloni populi Romani atque | |
| aratores, vestra severitate et diligentia me duce atque | |
| auctore in agros atque in sedes suas revertantur. | 15 |