| LIBER QVARTVS | |
| QVI INSCRIBITVR DE SIGNIS | |
| Venio nunc ad istius, quem ad modum ipse appellat, | 2.4.1.1 |
| studium, ut amici eius, morbum et insaniam, ut Siculi, | |
| latrocinium; ego quo nomine appellem nescio; rem vobis | |
| proponam, vos eam suo non nominis pondere penditote. | |
| Genus ipsum prius cognoscite, iudices; deinde fortasse non | 5 |
| magno opere quaeretis quo id nomine appellandum putetis. | |
| Nego in Sicilia tota, tam locupleti, tam vetere provincia, tot | |
| oppidis, tot familiis tam copiosis, ullum argenteum vas, | |
| ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam gemmam aut | |
| margaritam, quicquam ex auro aut ebore factum, signum | 10 |
| ullum aeneum, marmoreum, eburneum, nego ullam picturam | |
| neque in tabula neque in textili quin conquisierit, inspexerit, | |
| quod placitum sit abstulerit. Magnum videor dicere: | 2.1 |
| attendite etiam quem ad modum dicam. Non enim verbi | |
| neque criminis augendi causa complector omnia: cum dico | |
| nihil istum eius modi rerum in tota provincia reliquisse, | |
| Latine me scitote, non accusatorie loqui. Etiam planius: | 5 |
| nihil in aedibus cuiusquam, ne in <hospitis> quidem, nihil in | |
| locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum, | |
| nihil apud civem Romanum, denique nihil istum, quod ad | |
| oculos animumque acciderit, neque privati neque publici | |
| neque profani neque sacri tota in Sicilia reliquisse. | 10 |
| Vnde igitur potius incipiam quam ab ea civitate quae | 3.1 |
| tibi una in amore atque in deliciis fuit, aut ex quo potius | |
| numero quam ex ipsis laudatoribus tuis? Facilius enim | |
| perspicietur qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui ac- | |
| cusant, qui persequuntur, cum apud tuos Mamertinos in- | 5 |
| veniare improbissima ratione esse praedatus. | |
| C. Heius est Mamertinus—omnes hoc mihi qui | |
| Messanam accesserunt facile concedunt—omnibus rebus | |
| illa in civitate ornatissimus. Huius domus est vel optima | |
| Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus | 10 |
| apertissima maximeque hospitalis. Ea domus ante istius | |
| adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; | |
| nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, | |
| ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda | |
| est. Erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate | 4.1 |
| in aedibus a maioribus traditum perantiquum, in quo signa | |
| pulcherrima quattuor summo artificio, summa nobilitate, | |
| quae non modo istum hominem ingeniosum et intelle- | |
| gentem, verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas | 5 |
| appellat, delectare possent, unum Cupidinis marmoreum | |
| Praxiteli; nimirum didici etiam, dum in istum inquiro, | |
| artificum nomina. Idem, opinor, artifex eiusdem modi | |
| Cupidinem fecit illum qui est Thespiis, propter quem | |
| Thespiae visuntur; nam alia visendi causa nulla est. | 10 |
| Atque ille L. Mummius, cum Thespiadas, quae ad aedem | |
| Felicitatis sunt, ceteraque profana ex illo oppido signa | |
| tolleret, hunc marmoreum Cupidinem, quod erat conse- | |
| cratus, non attigit. |