| Verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc | 2.4.5.1 |
| quod dico Cupidinis e marmore, ex altera parte Hercules | |
| egregie factus ex aere. Is dicebatur esse Myronis, ut | |
| opinor, et certe. Item ante hos deos erant arulae, quae | |
| cuivis religionem sacrari significare possent. Erant aenea | 5 |
| duo praeterea signa, non maxima verum eximia venustate, | |
| virginali habitu atque vestitu, quae manibus sublatis sacra | |
| quaedam more Atheniensium virginum reposita in capitibus | |
| sustinebant; Canephoroe ipsae vocabantur; sed earum arti- | |
| ficem—quem? quemnam? recte admones—Polyclitum | 10 |
| esse dicebant. Messanam ut quisque nostrum venerat, haec | |
| visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant coti- | |
| die; domus erat non domino magis ornamento quam civi- | |
| tati. C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam | 6.1 |
| scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis | |
| immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum | |
| hospes esset Heiorum, Mamertini autem populi patronus, | |
| ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse dili- | 5 |
| gens fuit ad reportandum. Nuper homines nobilis eius | |
| modi, iudices,—sed quid dico 'nuper'? immo vero modo | |
| ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non | |
| spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis | |
| hospitum non furtis nocentium ornarent; qui tamen signa | 10 |
| atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbi- | |
| bus sociorum atque amicorum quadridui causa, per simu- | |
| lationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas | |
| auferebant. Haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio | 7.1 |
| e sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit | |
| neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum, | |
| Bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae | |
| noluit. | 5 |