| Pro deum hominumque fidem! quid hoc est? quae haec | 2.4.7.6 |
| causa est, quae ista impudentia? Quae dico signa, ante- | |
| quam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo | |
| venit quin viserit. Tot praetores, tot consules in Sicilia | |
| cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cuius- | 10 |
| que modi—non loquor de integris, innocentibus, religiosis | |
| —tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi | |
| tam vehemens, tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo | |
| sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet: | |
| Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? nihil ha- | 15 |
| bere cuiquam praeterea licebit? tot domus locupletissimas | |
| istius domus una capiet? Idcirco nemo superiorum attigit | |
| ut hic tolleret? ideo C. Claudius Pulcher rettulit ut C. | |
| Verres posset auferre? At non requirebat ille Cupido lenonis | |
| domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario | 20 |
| patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse | |
| sciebat in hereditate sacrorum, non quaerebat meretricis | |
| heredem. | |
| Sed quid ego tam vehementer invehor? verbo uno repel- | 8.1 |
| lar. 'Emi,' inquit. Di immortales, praeclaram defensio- | |
| nem! Mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus | |
| misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, | |
| aurum, ebur, gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret! | 5 |
| Haec enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur, emisse. | |
| Primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris,—quo- | |
| niam in toto hoc genere hac una defensione usurus es,— | |
| quaero cuius modi tu iudicia Romae putaris esse, si tibi | |
| hoc quemquam concessurum putasti, te in praetura atque | 10 |
| imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae | |
| alicuius preti fuerint, tota ex provincia coemisse? |