| Videte maiorum diligentiam, qui nihildum etiam istius | 2.4.9.1 |
| modi suspicabantur, verum tamen ea quae parvis in rebus | |
| accidere poterant providebant. Neminem qui cum pote- | |
| state aut legatione in provinciam esset profectus tam amen- | |
| tem fore putaverunt ut emeret argentum, dabatur enim de | 5 |
| publico; ut vestem, praebebatur enim legibus; mancipium | |
| putarunt, quo et omnes utimur et non praebetur a populo: | |
| sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. Si qui | |
| Romae esset demortuus? immo, si quis ibidem; non enim | |
| te instruere domum tuam voluerunt in provincia, sed illum | 10 |
| usum provinciae supplere. Quae fuit causa cur tam dili- | 10.1 |
| genter nos in provinciis ab emptionibus removerent? | |
| Haec, iudices, quod putabant ereptionem esse, non emp- | |
| tionem, cum venditori suo arbitratu vendere non liceret. | |
| In provinciis intellegebant, si is qui esset cum imperio ac | 5 |
| potestate quod apud quemque esset emere vellet, idque ei | |
| liceret, fore uti quod quisque vellet, sive esset venale sive | |
| non esset, quanti vellet auferret. | |
| Dicet aliquis: 'Noli isto modo agere cum Verre, noli | |
| eius facta ad antiquae religionis rationem exquirere; con- | 10 |
| cede ut impune emerit, modo ut bona ratione emerit, nihil | |
| pro potestate, nihil ab invito, nihil per iniuriam.' Sic | |
| agam: si, quod venale habuit Heius, id quanti aestimabat | |
| tanti vendidit, desino quaerere cur emeris. | |
| Quid igitur nobis faciendum est? num argumentis uten- | 11.1 |
| dum in re eius modi? Quaerendum, credo, est Heius iste | |
| num aes alienum habuerit, num auctionem fecerit; si fecit, | |
| num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tanta | |
| egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut | 5 |
| deos patrios venderet. At hominem video auctionem | |
| fecisse nullam, vendidisse praeter fructus suos nihil um- | |
| quam, non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis | |
| multis esse et semper fuisse; si haec contra ac dico essent | |
| omnia, tamen illum haec, quae tot annos in familia sacra- | 10 |
| rioque maiorum fuissent, venditurum non fuisse. 'Quid, si | |
| magnitudine pecuniae persuasum est?' Veri simile non est | |
| ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae | |
| monumentisque maiorum pecuniam anteponeret. 'Sunt | 12.1 |
| ista; verum tamen abducuntur homines non numquam | |
| etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae.' Videamus | |
| quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heium, hominem | |
| maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pie- | 5 |
| tate, ab religione deducere. Ita iussisti, opinor, ipsum in | |
| tabulas referre: 'Haec omnia signa Praxiteli, Myronis, | |
| Polycliti HS sex milibus quingentis Verri vendita.' Sic | |
| rettulit. Recita. Ex tabvlis. Iuvat me haec praeclara | |
| nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aesti- | 10 |
| matione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS mdc! | |
| Profecto hinc natum est, 'Malo emere quam rogare.' |