| Dicet aliquis: 'Quid? tu ista permagno aestimas?' Ego | 2.4.13.1 |
| vero ad meam rationem usumque meum non aestimo; | |
| verum tamen a vobis ita arbitror spectari oportere, quanti | |
| haec eorum iudicio qui studiosi sunt harum rerum aesti- | |
| mentur, quanti venire soleant, quanti haec ipsa, si palam | 5 |
| libereque venirent, venire possent, denique ipse Verres | |
| quanti aestimet. Numquam enim, si denariis cccc Cupidi- | |
| nem illum putasset, commisisset ut propter eum in sermonem | |
| hominum atque in tantam vituperationem veniret. Quis | 14.1 |
| vestrum igitur nescit quanti haec aestimentur? In auctione | |
| signum aeneum non maximum HS xl venire non vidimus? | |
| Quid? si velim nominare homines qui aut non minoris aut | |
| etiam pluris emerint, nonne possum? Etenim qui modus | 5 |
| est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis; difficile | |
| est finem facere pretio nisi libidini feceris. Video igitur | |
| Heium neque voluntate neque difficultate aliqua temporis | |
| nec magnitudine pecuniae adductum esse ut haec signa | |
| venderet, teque ista simulatione emptionis vi, metu, imperio, | 10 |
| fascibus ab homine eo quem, una cum ceteris sociis, non | |
| solum potestati tuae sed etiam fidei populus Romanus | |
| commiserat eripuisse atque abstulisse. | |
| Quid mihi tam optandum, iudices, potest esse in hoc | 15.1 |
| crimine quam ut haec eadem dicat ipse Heius? Nihil pro- | |
| fecto; sed ne difficilia optemus. Heius est Mamertinus; | |
| Mamertina civitas istum publice communi consilio sola | |
| laudat; omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis | 5 |
| amatur; eius autem legationis quae ad istum laudandum | |
| missa est princeps est Heius—etenim est primus civitatis: ne | |
| forte, dum publicis mandatis serviat, de privatis iniuriis re- | |
| ticeat. Haec cum scirem et cogitarem, commisi tamen, | 16.1 |
| iudices, Heio; produxi prima actione, neque id tamen ullo | |
| periculo feci. Quid enim poterat Heius respondere, si | |
| esset improbus, si sui dissimilis? esse illa signa domi suae, | |
| non esse apud Verrem? Qui poterat quicquam eius modi | 5 |
| dicere? Vt homo turpissimus esset impudentissimeque | |
| mentiretur, hoc diceret, illa se habuisse venalia, eaque sese | |
| quanti voluerit vendidisse. Homo domi suae nobilissimus, | |
| qui vos de religione sua ac dignitate vere existimare maxime | |
| vellet, primo dixit se istum publice laudare, quod sibi ita | 10 |
| mandatum esset; deinde neque se habuisse illa venalia | |
| neque ulla condicione, si utrum vellet liceret, adduci um- | |
| quam potuisse ut venderet illa quae in sacrario fuissent | |
| a maioribus suis relicta et tradita. |