| Quid sedes, Verres? quid exspectas? quid te a Centuripina | 2.4.17.1 |
| civitate, a Catinensi, ab Halaesina, a Tyndaritana, Hennensi, | |
| Agyrinensi ceterisque Siciliae civitatibus circumveniri atque | |
| opprimi dicis? Tua te altera patria, quem ad modum dicere | |
| solebas, Messana circumvenit,—tua, inquam, Messana, | 5 |
| tuorum adiutrix scelerum, libidinum testis, praedarum ac | |
| furtorum receptrix. Adest enim vir amplissimus eius civi- | |
| tatis legatus huius iudici causa domo missus, princeps lauda- | |
| tionis tuae, qui te publice laudat,—ita enim mandatum | |
| atque imperatum est; tametsi rogatus de cybaea tenetis | 10 |
| memoria quid responderit: aedificatam publicis operis pu- | |
| blice coactis, eique aedificandae publice Mamertinum sena- | |
| torem praefuisse. Idem ad vos privatim, iudices, confugit; | |
| utitur hac lege qua iudicium est, communi arce sociorum. | |
| Tametsi lex est de pecuniis repetundis, ille se negat pecu- | 15 |
| niam repetere, quam ereptam non tanto opere desiderat: | |
| sacra se maiorum suorum repetere abs te dicit, deos penatis | |
| te patrios reposcit. Ecqui pudor est, ecquae religio, Verres, | 18.1 |
| ecqui metus? Habitasti apud Heium Messanae, res illum | |
| divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano | |
| facere vidisti; non movetur pecunia, denique quae orna- | |
| menti causa fuerunt non requirit; tibi habe Canephoros, | 5 |
| deorum simulacra restitue. Quae quia dixit, quia tempore | |
| dato modeste apud vos socius amicusque populi Romani | |
| questus est, quia religioni suae non modo in dis patriis | |
| repetendis sed etiam in ipso testimonio ac iure iurando | |
| proximus fuit, hominem missum ab isto scitote esse Messa- | 10 |
| nam de legatis unum,—illum ipsum qui navi istius aedifi- | |
| candae publice praefuit,—qui a senatu peteret ut Heius | |
| adficeretur ignominia. |