| Homo amentissime, quid putasti? impetraturum te? | 2.4.19.1 |
| quanti is a civibus suis fieret, quanti auctoritas eius habe- | |
| retur ignorabas? Verum fac te impetravisse, fac aliquid | |
| gravius in Heium statuisse Mamertinos: quantam putas | |
| auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum quem | 5 |
| constet verum pro testimonio dixisse poenam constituerint? | |
| Tametsi quae est ista laudatio, cum laudator interrogatus | |
| laedat necesse est? Quid? isti laudatores tui nonne testes | |
| mei sunt? Heius est laudator: laesit gravissime. Pro- | |
| ducam ceteros: reticebunt quae poterunt libenter, dicent | 10 |
| quae necesse erit ingratiis. Negent isti onerariam navem | |
| maximam aedificatam esse Messanae? Negent, si possunt. | |
| Negent ei navi faciundae senatorem Mamertinum publice | |
| praefuisse? Vtinam negent! Sunt etiam cetera; quae | |
| malo integra reservare, ut quam minimum dem illis tem- | 15 |
| poris ad meditandum confirmandumque periurium. Haec | 20.1 |
| tibi laudatio procedat in numerum? hi te homines auctori- | |
| tate sua sublevent? qui te neque debent adiuvare si possint, | |
| neque possunt si velint; quibus tu privatim iniurias plurimas | |
| contumeliasque imposuisti, quo in oppido multas familias | 5 |
| totas in perpetuum infamis tuis stupris flagitiisque fecisti. | |
| At publice commodasti. Non sine magno quidem rei pu- | |
| blicae provinciaeque Siciliae detrimento. Tritici modium | |
| lx empta populo Romano dare debebant et solebant: abs | |
| te solo remissum est. Res publica detrimentum fecit quod | 10 |
| per te imperi ius in una civitate imminutum est: Siculi, | |
| quod ipsum non de summa frumenti detractum est, sed | |
| translatum in Centuripinos et Halaesinos, immunis populos, | |
| et hoc plus impositum quam ferre possent. | |
| Navem imperare ex foedere debuisti; remisisti in trien- | 21.1 |
| nium; militem nullum umquam poposcisti per tot annos. | |
| Fecisti item ut praedones solent; qui cum hostes communes | |
| sint omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus | |
| non modo parcant verum etiam praeda quos augeant, et | 5 |
| eos maxime qui habent oppidum oportuno loco, quo saepe | |
| adeundum sit navibus. Phaselis illa, quam cepit P. Ser- | |
| vilius, non fuerat urbs antea Cilicum atque praedonum; | |
| Lycii illam, Graeci homines, incolebant. Sed quod erat | |
| eius modi loco atque ita proiecta in altum ut et exeuntes e | 10 |
| Cicilia praedones saepe ad eam necessario devenirent, et, | |
| cum se ex hisce locis reciperent, eodem deferrentur, adsci- | |
| verunt sibi illud oppidum piratae primo commercio, deinde | |
| etiam societate. Mamertina civitas improba antea non | 22.1 |
| erat; etiam erat inimica improborum, quae C. Catonis, | |
| illius qui consul fuit, impedimenta retinuit. At cuius | |
| hominis! Clarissimi ac potentissimi; qui tamen cum consul | |
| fuisset, condemnatus est. Ita, C. Cato, duorum hominum | 5 |
| clarissimorum nepos, L. Pauli et M. Catonis, et P. Africani | |
| sororis filius: quo damnato tum, cum severa iudicia fiebant, | |
| HS viii lis aestimata est. Huic Mamertini irati fuerunt, | |
| qui maiorem sumptum quam quanti Catonis lis aestimata | |
| est in Timarchidi prandium saepe fecerunt. Verum haec | 23.1 |
| civitas isti praedoni ac piratae Siciliensi Phaselis fuit; huc | |
| omnia undique deferebantur, apud istos relinquebantur; | |
| quod celari opus erat, habebant sepositum et reconditum; | |
| per istos quae volebat clam imponenda, occulte exportanda | 5 |
| curabat; navem denique maximam, quam onustam furtis | |
| in Italiam mitteret, apud istos faciundam aedificandamque | |
| curavit; pro hisce rebus vacatio data est ab isto sumptus, | |
| laboris, militiae, rerum denique omnium; per triennium | |
| soli non modo in Sicilia verum, ut opinio mea fert, his | 10 |
| quidem temporibus in omni orbe terrarum vacui, expertes, | |
| soluti ac liberi fuerunt ab omni sumptu, molestia, munere. | |
| Hinc illa Verria nata sunt, quod in convivium Sex. Co- | 24.1 |
| minium protrahi iussit, in quem scyphum de manu iacere | |
| conatus est, quem obtorta gula de convivio in vincla atque | |
| in tenebras abripi iussit; hinc illa crux in quam iste civem | |
| Romanum multis inspectantibus sustulit, quam non ausus | 5 |
| est usquam defigere nisi apud eos quibuscum omnia scelera | |
| sua ac latrocinia communicavit. |