| Laudatum etiam vos quemquam venitis? qua auctoritate? | 2.4.24.8 |
| utrum quam apud senatum an quam apud populum Ro- | |
| manum habere debetis? Ecqua civitas est, non modo in | 25.1 |
| provinciis nostris verum in ultimis nationibus, aut tam | |
| potens aut tam libera aut etiam tam immanis ac barbara, | |
| rex denique ecquis est qui senatorem populi Romani tecto | |
| ac domo non invitet? qui honos non homini solum habetur, | 5 |
| sed primum populo Romano, cuius beneficio nos in hunc | |
| ordinem venimus, deinde ordinis auctoritati, quae nisi | |
| gravis erit apud socios et exteras nationes, ubi erit imperi | |
| nomen et dignitas? Mamertini me publice non invitarunt. | |
| Me cum dico, leve est: senatorem populi Romani si non | 10 |
| invitarunt, honorem debitum detraxerunt non homini sed | |
| ordini. Nam ipsi Tullio patebat domus locupletissima et | |
| amplissima Cn. Pompei Basilisci, quo, etiamsi esset invi- | |
| tatus a vobis, tamen devertisset; erat etiam Percenniorum, | |
| qui nunc item Pompeii sunt, domus honestissima, quo | 15 |
| Lucius frater meus summa illorum voluntate devertit. | |
| Senator populi Romani, quod in vobis fuit, in vestro | |
| oppido iacuit et pernoctavit in publico. Nulla hoc civitas | |
| umquam alia commisit. 'Amicum enim nostrum in iudi- | |
| cium vocabas.' Tu quid ego privatim negoti geram inter- | 20 |
| pretabere imminuendo honore senatorio? Verum haec | 26.1 |
| tum queremur si quid de vobis per eum ordinem agetur, | |
| qui ordo a vobis adhuc solis contemptus est. In populi | |
| Romani quidem conspectum quo ore vos commisistis? nec | |
| prius illam crucem, quae etiam nunc civis Romani san- | 5 |
| guine redundat, quae fixa est ad portum urbemque vestram, | |
| revellistis neque in profundum abiecistis locumque illum | |
| omnem expiastis, quam Romam atque in horum conventum | |
| adiretis? In Mamertinorum solo foederato atque pacato | |
| monumentum istius crudelitatis constitutum est. Vestrane | 10 |
| urbs electa est ad quam cum adirent ex Italia <cives> crucem | |
| civis Romani prius quam quemquam amicum populi | |
| Romani viderent? quam vos Reginis, quorum civitati | |
| invidetis, itemque incolis vestris, civibus Romanis, ostendere | |
| soletis, quo minus sibi adrogent minusque vos despiciant, | 15 |
| cum videant ius civitatis illo supplicio esse mactatum. |