| Verum haec emisse te dicis. Quid? illa Attalica tota | 2.4.27.1 |
| Sicilia nominata ab eodem Heio [peripetasmata] emere | |
| oblitus es? Licuit eodem modo ut signa. Quid enim actum | |
| est? an litteris pepercisti? Verum hominem amentem hoc | |
| fugit: minus clarum putavit fore quod de armario quam | 5 |
| quod de sacrario esset ablatum. At quo modo abstulit? | |
| Non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius. | |
| Cum quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset | |
| ad Verrem, respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret | |
| Agrigentum peripetasmata. Quaesivi misisset<ne>; respondit, | 10 |
| id quod necesse erat, se dicto audientem fuisse praetori, | |
| misisse. Rogavi pervenissentne Agrigentum; dixit perve- | |
| nisse. Quaesivi quem ad modum revertissent; negavit | |
| adhuc revertisse. Risus populi atque admiratio omnium | |
| vestrum facta est. Hic tibi in mentem non venit iubere ut | 28.1 |
| haec quoque referret HS vi milibus d se tibi vendidisse? | |
| Metuisti ne aes alienum tibi cresceret, si HS vi milibus d | |
| tibi constarent ea quae tu facile posses vendere HS ducentis | |
| milibus? Fuit tanti, mihi crede; haberes quod defenderes; | 5 |
| nemo quaereret quanti illa res esset; si modo te posses | |
| dicere emisse, facile cui velles tuam causam et factum pro- | |
| bares; nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias | |
| non habes. | |
| Quid? a Phylarcho Centuripino, homine locupleti ac | 29.1 |
| nobili, phaleras pulcherrime factas, quae regis Hieronis | |
| fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti? In | |
| Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a ceteris | |
| audiebam,—non enim parum res erat clara: tam te has | 5 |
| phaleras a Phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam | |
| alias item nobilis ab Aristo Panhormitano, quam tertias a | |
| Cratippo Tyndaritano. Etenim si Phylarchus vendidisset, | |
| non ei, posteaquam reus factus es, redditurum te pro- | |
| misisses. Quod quia vidisti pluris scire, cogitasti, si ei | 10 |
| reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam | |
| futuram: non reddidisti. Dixit Phylarchus pro testimonio | |
| se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellant, | |
| cupisse te celare de phaleris; cum abs te appellatus esset, | |
| negasse habere sese; apud alium quoque eas habuisse depo- | 15 |
| sitas, ne qua invenirentur; tuam tantam fuisse sagacitatem | |
| ut eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae; tum | |
| se deprensum negare non potuisse; ita ab se invito phaleras | |
| sublatas gratiis. |